The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 295

B Et si dicatur contra: ergo Deus aliquid, quod fecit, potest numquam fecisse, et aliquid, quod dixit, numquam dixisse.

Huic dicitur negando consequentiam propter causas dictas, quia factio et dictio habent se indifferenter ad verum et ad falsum, sed non revelatio; quia si Deus revelet aliquid fore futurum, verum est illud fore futurum; sed quamvis Deus dixerit aliquid fore futurum, non sequitur, quod verum est illud fore futurum, quia potest hoc dicere recitative vel conditionaliter implicite et non assertive, sicut patet per illud Jonae, quo Jonas dixit ab ore Dei: Adhuc tres dies sunt, et Ninive subvertetur; et per illud dictum, quo propheta dixit regi Ezechiae: Dispone domui tuae, quia morieris. Non tamen sic accidit, sicut prophetae dixerunt. Et si dicatur, ergo Deus potest mentiri, ad hoc dicitur negando consequentiam: quia mentiri est aliquid falsum dicere contra mentem vel quod quis credit esse falsum, quod mens non iudicat esse dicendum. Unde secundum aliquos doctores licitum est aliquando falsum asserere, quod quis scit esse falsum, sine mendacio faciendo, utpote ad salvandum vitam innocentis, quia mens iudicat in tali casu illud falsum esse dicendum, et dicens ideo non mentietur.

[88 CONCLUSIO]

A Octogesima octava conclusio est ista:

QUOD ALIQUA BEATITUDO SIVE GAUDIUM CAELESTE NON EST ULTIMUS FINIS

Quae declaratur sic: Nullum accidens est ultimus finis; sed aliqua beatitudo est accidens: ergo aliqua beatitudo non est ultimus finis. Maior est de se nota, quia non omnia citra Deum ordinantur ad aliquod accidens ultimate. Minor etiam patet, quia beatitudo seu gaudium caeleste, quod est subiective in anima beati, est accidens, sicut de se notum est.

[89 CONCLUSIO]

A Octogesima nona conclusio est ista:

QUOD AD BEATITUDINEM TAMQUAM AD ULTIMUM FINEM NULLA VIRTUS EST ORDINATA.

Ista conclusio statim patet ex praecedenti, quia ad nullum accidens ordinatur aliqua virtus ultimate; aliqua beatitudo est accidens; ergo ad aliquam beatitudinem non ordinatur aliqua virtus ultimate. Et patet totum sicut praecedens.

B: 1. om. E. 2. factio ... / fecit et factio E. 3. et E. 4. sequitur quod add. E. 5. sed ... / om. E. 6. quia ... / scilicet E. 7. c. 3, 4. 8. 4 Reg., 20. 9. potest ... / mentitus est E. B: 10. aliquid ... / contra mentem ire. Dicere illud E. 11. omnes E. 12. crediri E. 13. om. E. 14. et ... / om. E. 88, A: 1. om. E. 2. om. V. 3. obiective V.