The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 296
[90 CONCLUSIO]
A Nonagesima conclusio est ista:
QUOD POSSIBILE EST ALIQUEM CONTINUE OPERARI PROPTER BEATITUDINEM HABENDAM, ITA QUOD PROPTER ALIUD NON OPERATUR ULTIMATE, QUI TAMEN PROPTER HOC DAMNABITUR ULTIMATE.
Quae probatur sic: quicumque operatur et, quamdiu vivit, operabitur praecise propter aliquid aliud a Deo, damnabitur; sed aliquis operans et qui operabitur continue propter beatitudinem, quod est accidens, operatur et continue operabitur propter aliquid aliud a Deo; ergo aliquis qui operatur et, quamdiu vivit, operabitur propter beatitudinem, damnabitur.
B Sed contra istam conclusionem instatur: nullus finaliter operans virtuose damnabitur; sed omnis qui semper operabitur propter beatitudinem, operabitur finaliter virtuose; ergo nullus qui semper operabitur propter beatitudinem, damnabitur.
C Huic breviter dicitur concedendo maiorem et negando minorem in casu, quo quis operabitur ultimate propter aliquid aliud a Deo, quia talis nullo modo operatur virtuose.
D Et si dicatur, quod virtus ordinatur ad beatitudinem, igitur qui operatur propter beatitudinem, operatur virtuose:
E Ad istud breviter dicitur negando consequentiam, quia virtus ordinatur ultimate ad beatitudinem, quae est Deus, et non ad beatitudinem, quae est gaudium existens subiective in anima. Et ideo non oportet si quis operetur ultimate propter beatitudinem, quod operetur virtuose, nisi operetur ultimate propter beatitudinem, quae est Deus.
[91 CONCLUSIO]
A Nonagesima prima conclusio est ista:
QUOD OMNIS MERCES ULTIMATA ALICUIUS VIRTUOSAE OPERATIONIS EST INFINITA, NON TANTUM DURATIVE SED ETIAM INTENSIVE.
Quae probatur sic: quidquid est Deus, est infinitum durative et intensive; sed omnis ultimata merces alicuius virtuosae operationis est ipsemet Deus; igitur omnis ultimata merces alicuius virtuosae operationis est infinita tam durative quam intensive. Maior est de se nota, quia terminis intellectis oportet intelligentem assentire. Et minor etiam patet, quia omnis operator operatur propter mercedem, vel ergo propter mercedem, quae est aliud a Deo, vel propter mercedem, quae est ipsemet
90, A: 1. et ipsum damnari add. E.
2. qui.../ om. E.
3. om. E.
4. operatur et quamdiu vivet add. E.
5. beatitudinem.../ om. E.
B: 1. aliquis E.
2. om. E.
C: 1. Hic E.
2. quando E.
C: 3. om. V.
4. sive meritorie, quod idem est in proposito add. E.
E: 1. om. V.
2. om. E.
3. nisi.../ om. E.
91, A: 1. quia.../ om. E.
2. alia E quod corr. V.