The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 297

Deus. Si agat propter mercedem aliam a Deo ultimate, peccat mortaliter, quia diligit aliquid aliud a Deo plus quam Deum, quod est contra praeceptum divinum, et per consequens non operatur virtuose. Si vero operetur ultimate propter mercedem, quae est Deus, sicut oportet, si operabitur virtuose, habetur propositum, videlicet quod cuiuscumque operationis virtuosae finalis ultimata merces est infinita.

[92 CONCLUSIO]

A Nonagesima secunda conclusio est ista:

QUOD IN DECUPLO SANCTIOR ET MELIOR NON HABEBIT MAIOREM MERCEDEM.

Ista conclusio probatur sic: Cuiuslibet salvandi merces erit infinita tali infinitate, quae non potest aliquo modo excedi, ergo in decuplo sanctior non habebit maiorem mercedem. Ista consequentia est de se nota; et antecedens etiam patet, quia solus Deus erit finalis merces et praemium cuiuscumque.

B Sed contra istam conclusionem instatur, quia si sic, sequeretur, quod Deus iniuste praemiaret, quia non secundum exigentiam meriti, quia clarum est, ut videtur, quod duplum meritum exigit praemium duplum.

Item: si sic, tunc non esset magis meritorium in duplo melius agere. Ista consequentia patet ex hoc, quia omni merito debetur aequale praemium, igitur unum meritum non est altero magis meritorium, quod totum videtur absurdum et contra determinationem theologicam, qua dicitur, quod Deus reddet unicuique secundum opera sua, cuius expositio est plana, utpote qui melius operatur, melius praemiabitur, et qui minus bene operatur, praemiabitur minus, et hoc, ut videtur manifeste, regula iustitiae vere requirit.

C Ad primum illorum dicitur negando consequentiam. Et ad propositionem dicitur, quod quamvis praemium sit aequale, non tamen aequaliter omnes praemio tali fruuntur sive fruentur. Nam qui in duplo melius operabatur, in duplo beatius praemio suo fruetur. Et hoc sufficit ad iuste praemiandum.

Ad secundum dicitur negando consequentiam, quia maius meritorium non dicitur propter hoc quod sibi correspondebit praemium maius vel praemium magis meretur, sed quia meretur praemio suo beatius frui. Et ideo qui in duplo plus meretur, id est qui in duplo magis meritorie operatur, in duplo beatius praemio suo fruetur.

91, A: 3. ultimatam E.

4. sicut E.

5. et add. E.

6. et add. E et pro seq. ultima E.

92, A: 1. om. E et pro seq. declaratur E.

2. est infinita vel add. E.

3. quod E.

4. aliquo ... / ab aliquo E.

5. conclusio E.

92, A: 6. est E.

B: 1. om. V.

2. maius V.

3. om. V.

4. bene ... / om. E.

5. necessario E.

C: 1. dico E.

2. operabitur E.

3. magis E.