The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 298

[93ª CONCLUSIO]

A Nonagesima tertia conclusio est ista:

QUOD NULLUS POTEST PER ALIQUA OPERA MERITORIA PRAEMIUM MAIUS VEL MINUS MERERI.

Ista est corollaria praecedenti, quia nullus potest maius praemium habere quam simpliciter infinitum, nec etiam minus, si debet in fine salvari; ergo nullus potest praemium maius vel minus mereri. Et contra istam conclusionem consimiliter potest obiici sicut supra contra praecedentem et consimiliter responderi.

[94ª CONCLUSIO]

A Nonagesima quarta conclusio est ista:

QUOD PROPTER VIRTUTEM NON EST FINALITER BENE OPERANDUM.

Quae probatur sic: Propter nullum accidens est finaliter bene operandum; omnis virtus est accidens; igitur propter nullam virtutem est finaliter bene operandum. Maior est de se nota, et minor patet vocando virtutem habitum animae, quo mediante virtuose quis operatur secundum quod Aristoteles loquitur 1° et 2° Ethicorum.

[95ª CONCLUSIO]

A Nonagesima quinta conclusio est ista:

QUOD PROPTER VIRTUTEM NON EST FINALITER MORIENDUM.

Quae probatur sic: Propter nullum accidens est finaliter moriendum; omnis virtus est accidens; ergo etc. Maior videtur evidens, quia melius non est dandum pro minus bono; sed vita est melior quam aliquod accidens; ergo vita non est danda pro aliqua virtute.

[96ª CONCLUSIO]

A Nonagesima sexta conclusio est ista:

QUOD NULLUM GAUDIUM CAELESTE QUOD EST SUBIECTIVE IN ANIMA BEATI, EST TOTUM VEL PARS ULTIMATAE MERCEDIS.

Quae probatur sic: Nullum tale gaudium est tota merces, propter quam finaliter aliquis operabatur vel operatur vel operabitur, quia si

93, A: 1 sua add. E. 2. vel.../ om. E. 3. mereri E. 4. sit E. 5. in.../ etiam E. 6. Sed E. 7. om. E. 8. respondetur V. 94, A: 1. multum E. 2. omnis.../ om. E.

94, A: 3. interl. ill. add. V. 4. dicit E; in seq. IX (!) E, vide in toto opere passim. 95, A: 1. propter aliquam virtutem E; supra "est" om. V. 96, A: 1. om. E. 2. nec add. E. 3. virtuose et transp. E. 4. om. E.