The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945
p. 240
esse matrem meam, et sic de aliis quæ non sunt evidenter nota; quia tamen eis sine omni dubitatione adhaeremus et sunt vera, dicimur scire illa.
Aliter accipitur scientia pro evidenti notitia, quando scilicet aliquid dicitur sciri non tantum propter testimonium narrantium sed, si hoc est, ex notitia aliqua incomplexa terminorum aliquorum mediate vel immediate assentiremus ei. Sicut si nullus narret mihi quod paries est albus, ex hoc quod video albedinem quæ est in pariete, scirem quod paries est albus, et ita est de aliis; et isto modo scientia non est tantum necessariorum, immo etiam est aliquorum contingentium sive sint contingentia ad utrumlibet sive alia.
Tertio modo dicitur scientia notitia evidens alicuius necessarii. Et isto modo non sciuntur contingentia sed principia et conclusiones sequentes.
Quarto modo dicitur scientia notitia evidens veri necessarii nata causari ex notitia evidenti præmissarum necessariarum applicatarum per discursum syllogisticum. Et isto modo distinguitur scientia ab intellectu, qui est habitus principiorum, et etiam a sapientia, sicut docet Philosophus in 6 Ethicorum .
Alia distinctio scientiæ est quod aliquando scientia accipitur pro notitia evidenti conclusionis, aliquando pro tota notitia demonstrationis.
Alia distinctio scientiæ est quod scientia aliquando accipitur pro uno habitu secundum numerum non includentem plures habitus specie distinctos, aliquando accipitur pro collectione multorum habituum ordinem determinatum et certum habentium. Et isto secundo modo accipitur scientia frequenter a Philosopho. Et scientia isto modo comprehendit tamquam partes aliquo modo integrales habitus principiorum et conclusionum, notitias terminorum, reprobationes falsorum argumentorum et errorum, et solutiones eorum; et sic dicitur Metaphysica esse scientia et Naturalis Philosophia esse scientia; et ita de aliis.
Tertio, ex istis elliciendæ sunt aliquæ conclusiones. Prima est, quod Metaphysica, similiter Mathematica et Scientia Naturalis, non est una scientia secundum numerum illo modo quo haec albedo est una numero et iste calor et iste homo et iste asinus. Hanc probo: quia Metaphysica comprehendit multas conclusiones, circa quarum unam potest aliquis errare et ipsemet eodem tempore aliam scire, sicut per certam experientiam patet, quod idem primo addiscit unam conclusionem et postea aliam et tamen aliquando prius erravit circa utramque. Ex hoc arguo sic: error circa A et scientia circa A formaliter repugnant, sed error circa A et scientia circa B non repugnant formaliter, quia stant simul; ergo scientia circa A et
19. om. V 20. dicimus V 21. similiter V 22. hoc est] nullus narret hoc esse V; nullus narret delet exp. M 23. non add. M; delet exp. V 24. quæ est add. in marg. V 25. om. V 26. om. V 27. procedit add. M 28. ex istis] de iis V 29. et add. V 30. Philosophia V 31. repugnat V
* I. c. cap. 6 (1140 b s.)