The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945

p. 241

scientia circa B non sunt eiusdem rationis; quia quando aliqua sunt eiusdem rationis, quidquid formaliter contrariatur uni, contrariatur alteri. Sed si non sunt eiusdem rationis, et manifestum est quod neutrum est, neutrum est materia alterius nec forma; ergo non faciunt unum numero per se et per consequens comprehendens utrumque illorum non est unum numero per se.

Praeterea, Metaphysica comprehendit tam notitiam principiorum quam conclusionum, et similiter Philosophia Naturalis; sed habitus principiorum et conclusionum distinguuntur : tum quia secundum Philosophum 1° Posteriorum*, habitus principiorum est notior habitu conclusionum; sed idem non est notius se; tum quia notitia principii est causa notitiae conclusionis; idem autem non est causa sui ipsius. Ideo dicendum est quod Metaphysica non est una scientia numero, nec similiter Philosophia Naturalis. Sed Philosophia Naturalis est collectio multorum habituum, sicut dictum est; nec est aliter una nisi sicut civitas dicitur una vel populus dicitur unus vel exercitus comprehendens homines et equos et cetera necessaria dicitur unus; vel sicut regnum dicitur unum vel sicut universitas dicitur una vel sicut mundus dicitur unus.

Secunda conclusio sequens est ista, quod nulla scientia habet proprie nisi duas causas proprie loquendo de causa, quia nullum accidens habet nisi tantum duas causas; scilicet finalem et efficientem; quia secundum Philosophum 8° Metaphysicae**, accidens non habet materiam ex qua sed in qua. Nunc autem materia in qua non est causa illius cuius est materia in qua, sicut materia non est causa formae sed compositi; ergo accidens non habet materiam. Sed si non habet causam materialem, non habet causam formalem; ergo nullum accidens habet nisi tantum duas causas essentiales; scilicet finalem et efficientem. Sed omnis scientia quae est una numero, est una qualitas numero sicut dictum est. Ergo, nulla talis scientia habet nisi tantum duas causas. Sed quando aliquid est aggregatum ex multis diversarum rationum, quorum nullum est materia alterius, si nullum illorum habet materiam, nec illud aggregatum habet materiam; ergo scientia quae est collectio multorum talium habituum non habet materiam, nec per consequens habet causam formalem.

Ideo dicendum est, quod loquendo de virtute sermonis nulla scientia habet nisi tantum duas causas essentiales; scilicet efficientem et finalem. Sed quod dicitur quod 'quaelibet scientia habet causam materialem et formalem, si habeat veritatem,' est locutio impropria et metaphorica, et tunc vocatur materia illud de quo est scientia. Sed iste est improprius modus loquendi. Sic enim possem dicere quod color est materia visionis meae et quod color est causa materialis visionis , apprehensionis, et sensationis. Similiter forma improprie vocatur distinctio partium scientiae. Sic enim possem dicere quod tres lineae sunt causa formalis trianguli, et quod manus

32. alia V 33. et add. V 34. differunt V 35. om. V 36. marg. V 37. eorum V 38. calor V 39. om. V

* l. c. cap. 2 (71 b 29 ss.) ** l. c. cap. 4 (1044 b 8 ss.); text. com. 12