The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945
p. 242
et pedes et caput et cetera membra hominis sunt causa formalis hominis, quod non est proprie dictum. Ideo proprie loquendo scientia non habet nisi tantum duas causas, quia non habet causam formalem nec materialem, quia proprie loquendo causa materialis est de essentia illius cuius est causa; sed subiectum scientiae non est de essentia scientiae sicut patet manifeste.
Similiter proprie loquendo causa materialis recipit formam in se, sed subiectum vel obiectum non recipit in se scientiam nec aliquam partem scientiae, sed solus intellectus recipit scientiam; ergo obiectum vel subiectum non est proprie loquendo causa materialis scientiae, et per consequens non habet causam formalem.
Tertia conclusio sequens est, quod talis scientia una unitate collectionis non habet unum subiectum, sed secundum diversas partes habet subiecta diversa: quia subiectum scientiae non potest vocari nisi illud de quo scitur aliquid; sed in una scientia tali unitate sunt multa de quo alia sciuntur; ergo talis scientia non habet tantum unum subiectum.
Propter quod sciendum, quod subiectum scientiae dupliciter accipitur: uno modo pro illo quod recipit scientiam et habet scientiam in se subiective, sicut dicitur quod corpus vel superficies est subiectum albedinis et ignis est subiectum caloris, et isto modo subiectum scientiae est ipsemet intellectus; quia quaelibet scientia talis est accidens ipsius intellectus. Alio modo dicitur subiectum scientiae illud de quo scitur aliquid; et sic accipit Philosophus in libro Posteriorum , et sic idem est subiectum conclusionis et scientiae, nec dicitur subiectum nisi quia est subiectum conclusionis. Et ideo quando sunt diversae conclusiones habentes diversa subiecta illo modo quo Logicus utitur hoc vocabulo 'subiectum', tunc illius scientiae quae est aggregata ex omnibus scientiis illarum conclusionum non est aliquod unum subiectum, sed diversarum partium sunt diversa subiecta. Quando autem omnes conclusiones habent idem subiectum, tunc totius aggregati est unum subiectum, illud, scilicet quod est subiectum omnium illarum conclusionum.
Similiter sciendum, quod differentia est inter obiectum et subiectum; nam obiectum scientiae est tota propositio nota, subiectum est pars illius propositionis; scilicet terminus subiectus. Sicut scientiae, qua scio quod omnis homo est susceptibilis disciplinae, obiectum est tota propositio, sed subiectum est iste terminus 'homo'.
Ex istis patet, quod continere virtualiter totam notitiam conclusionum vel esse primum, ad quod omnia alia referuntur, et multa huiusmodi quae attribuuntur rationi subiecti, non sunt de ratione subiecti, quia subiectum non plus continet virtualiter habitum quam praedicatum, nec omnia plus attribuuntur subiecto quam alii. Et si aliquando hoc contingat, hoc accidit.
Ex istis etiam patet quod quaerere, quid est subiectum Logicae vel
40. possem dicere ...] marg. V
* passim in 1° Libro.
41. om. V
42. significata V
43. sunt] non est tantum unum sed add. V
44. om. V
45. om. V
46. scientia V
47. ratione V
48. habitum ...] subiectum quam praedicatum in marg. corr. V