The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945

p. 243

Philosophiae Naturalis vel Metaphysicae vel Mathematicae vel scientia moralis, nihil est quaerere, quia talis quaestio supponit quod aliquid sit subiectum Logicae et similiter Philosophiae Naturalis; quod est manifeste falsum. Quia nihil unum est subiectum totius sed diversarum partium diversa sunt subiecta. Unde, quaerere quid est subiectum Philosophiae Naturalis, est similis quaestioni qua quaereretur, quis est rex mundi, quia sicut nullus est unus rex mundi sed unus est rex unius regni et alter alterius, sic est de subiectis diversarum partium scientiae talis; nec plus scientia, quae est talis collectio, habet unum subiectum quam mundus habet unum regem vel quam unum regnum habet unum comitem.

Tamen, pro dictis aliquorum auctorum qui videntur assignare unum subiectum talium scientiarum est sciendum, quod non intendunt quod aliquid sit proprie subiectum primum totius, sed intendunt dicere quod inter omnia subiecta diversarum partium est aliquod unum primum aliqua primitate; et aliquando unum est primum una primitate et aliud est primum alia primitate. Sicut in Metaphysica primum inter omnia subiecta primitate praedicationis est ens, sed primum primitate perfectionis est Deus; similiter in Philosophia Naturali primum subiectum primitate praedicationis est substantia naturalis vel aliquid aliud, et primum primitate perfectionis est homo vel corpus caeleste vel aliquid tale. Et hoc intendunt auctores per talia verba et nihil aliud.

Quarto videndum est de Scientia Naturali magis in speciali, et videndum est de quibus considerat, quomodo ab aliis scientiis distinguitur, sub qua parte Philosophiae continetur, et de libro Physicorum in speciali.

Circa primum dicendum est quod Philosophia Naturalis considerat de substantiis sensibilibus et compositis ex materia et forma principaliter, et secundario de aliquibus substantiis separatis. Ad cuius intellectum est sciendum quod omnis scientia est respectu complexi vel complexorum. Et sicut complexa sciuntur per scientiam, ita incomplexa, ex quibus complexa componuntur, sunt illa de quibus illa scientia constat. Nunc autem ita est, quod complexa quae sciuntur per scientiam naturalem non componuntur ex rebus sensibilibus nec ex substantiis, sed componuntur ex intentionibus seu conceptibus animae communibus talibus rebus. Et ideo proprie loquendo Scientia Naturalis non est de rebus corporalibus et generabilibus nec de substantiis naturalibus nec de rebus mobilibus, quia tales res in conclusione scita per Scientiam Naturalem non subiiciuntur vel praedicantur. Sed

49. simile V

50. modo V

51. om. V

52. scientiarum add. V

53. talis add. V

54. om. V

55. est primum] om. V

56. tale V

57. differt V

58. om. V

59. om. V

60. ista add. V

61. nulla add. V

62. om. V

63. subiiciuntur . . .] subiicitur vel praedicatur V