The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945
p. 244
proprie loquendo Scientia Naturalis est de intentionibus animae communibus talibus rebus et supponentibus praecise pro talibus rebus in multis propositionibus, quamvis in aliquibus propositionibus, sicut in prosequendo patebit, supponant tales conceptus pro seipsis. Et hoc est quod dicit Philosophus, quod scientia non est de singularibus, sed est de universalibus supponentibus pro ipsis singularibus. Tamen metaphorice et improprie loquendo dicitur Scientia Naturalis esse de corruptibilibus et mobilibus, quia est de illis terminis qui pro talibus supponunt.
Et quod sic sit, ostendo: Nam accipimus hanc propositionem: 'omnis substantia componitur ex materia et forma'. Aut hic subiicitur res extra animam aut tantum intentio in anima aut vox. Si res, et non res communis, quia nulla talis est, sicut ostendetur, et alibi frequenter est ostensum, ergo subiicitur alia res singularis, et non magis una quam alia; ergo vel quaelibet subiicitur vel nulla; et non quaelibet, quia multae res sunt quae non intelliguntur a sciente talem propositionem quia multae sunt de quibus numquam cogitavit; ergo nulla talis res subiicitur. Ergo, subiicitur intentio vel vox, et habetur propositum.
Et si dicatur quod scientia realis est de rebus, ergo cum philosophia sit scientia realis, oportet quod sit de rebus et per consequens non est de intentionibus animae.
Similiter per hoc distinguitur Logica ab aliis scientiis, quia Logica est de intentionibus animae, aliae scientiae non.
Ad primum istorum dicendum est, quod scientia realis non est de rebus, sed est de intentionibus supponentibus pro rebus, quia termini propositionum scitarum supponunt pro rebus. Unde in ista propositione scita: 'omnis ignis est calefactivus', subiicitur una intentio communis omni igni et pro omni igne supponit; et ideo dicitur scientia realis et notitia.
Per idem ad secundum dico, quod Logica per hoc distinguitur a scientiis realibus, quia scientiae reales sunt de intentionibus quia de universalibus supponentibus pro rebus; quia termini scientiarum realium, quamvis sint intentiones, tamen supponunt pro rebus. Sed Logica est de intentionibus supponentibus pro intentionibus; sicut in ista propositione: 'species praedicatur de pluribus differentibus numero', subiicitur una intentio et non supponit nisi pro intentionibus, et non pro rebus extra, quia nulla res extra praedicatur de pluribus nisi forte vox vel scriptum ad placitum instituentium.
Est tamen sciendum, quod Logica non negatur esse scientia realis, quasi
64. de add. V 65. om. V 66. ita V 67. accipio V 68. sensibilis add. V 69. aliqua add. V 70. om. V 71. per hoc ] marg. V 72. differt V 73. om. V 74. om. V 75. scientia ... ] notitia realis V 76. om. V 77. differt V