Book Reviews
by Various in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 1 · March–May 1946
p. 104
conceptum determinabilem et determinantem, ita quod resolutio stet ad conceptus simpliciter simplices, videlicet ad conceptum determinabilem tantum, ita quod nihil determinans includat, et ad conceptum determinantem tantum, qui non includat aliquem conceptum determinabilem; ille conceptus tantum determinabilis est conceptus entis, et determinans tantum est conceptus ultimae differentiae. Ergo isti erunt primo diversi, ita quod unum nihil includet alterius."
„De passionibus entis" probant idem „dupliciter:
Primo sic: Passio per se secundo modo praedicatur de subiecto, 1° Posteriorum; ergo subiectum ponitur in definitione passionis sicut additum, ex eodem 1° et 7° Metaphysicae; ergo ens in ratione suae passionis cadit ut additum, habet enim passiones proprias, ut patet per Philosophum 4° Metaphysicae; si cadit ut additum, ergo non est per se primo modo in ratione quidditativa eorum."
„Secundo sic: Ens videtur sufficienter dividi tamquam in illa, quae includunt ipsum quidditative, in ens increatum et in decem genera et in partes essentiales decem generum; sed passio entis non est aliquid decem generum — patet — nec ex se est ens increatum, quia convenit entibus creatis; ergo esset species in aliquo genere vel principium essentiale alicuius generis. Sed hoc est falsum, quia omnis pars essentialis in quocumque genere et omnes species cuiuscumque generis includunt limitationem, et ita quodcumque transcendens esset de se finitum, et per consequens repugnaret enti infinito, nec posset dici de ipso formaliter: quod falsum est, quia omnia transcendentia dicunt perfectiones simpliciter et conveniunt Deo in summo.
Tertio argui potest, et in hoc confirmatur prima ratio ad istam conclusionem: Quia si unum includit ens quidditative, non includit praecise ens, quia tunc ens esset passio sui ipsius; ergo includit ens et aliquid aliud. Sit illud A: aut ergo A includit ens aut non. Si sic, unum bis includeret ens et esset processus in infinitum. Vel ubicumque stabitur illud ultimum, quod est de ratione unius et non includit ens — vocetur A —, unum ratione entis inclusi non est passio, quia idem non est passio sui; et per consequens illud aliud inclusum, quod est A, est primo passio et tale, quod non includit ens quidditative. Et ita, quidquid est primo passio entis, ex hoc non includit ens quidditative."
[Contra opinionem Scoti]
Quamvis ista opinio quantum ad conclusionem principalem, quam tenet, sit vera... videtur tamen in duobus deficere. Primo, quia illae rationes illo modo, quo nunc fiunt, non videntur concludere, saltem aliquae. Secundo est falsum, quod dicit, quod ens aliquibus est commune univocum et non omnibus existentibus a parte rei...
Contra secundum, quod dicitur, quod ens non est univocum differentiis ultimis nec passionibus, illo modo quo ipse intelligit differentias ultimas et passiones, arguo sic, et ostendo, quod ens non plus est univocum differentiis non ultimis quam ultimis; quia omnis res vel est per se in genere vel pars essentialis alicuius existentis per se in genere; sed per te differentia ultima