The Abbreviatio of the Oxoniense of Scotus by Rogerius Anglicus

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 2 · June–August 1946

p. 222

respectiva, puta redemptionis, facit unum per accidens vel unum per aggregationem. Sed talis ratio cognoscendi non est plena. Nam cognitio quiditatis est perfectior cognitione per accidens. Cognitio etiam per aggregata non est perfecta quia praesupponit cognitionem utriusque partis illius aggregationis. Cognitio etiam respectiva praesupponit cognitionem absolutam. Loquendo etiam de theologia ut in nobis dico ad primam quaestionem quod Deus est ibi subiectum primum propter rationem superius positam, quia solus Deus continet omnes veritates tam necessarias quam contingentes nobis notas.

Sed sub qua ratione est subiectum nostrae theologiae? Dicendum quod non est sub ratione Deitatis quia illa ratio est ratio subiecti theologiae Dei et beatorum, et est prima ratio. Ergo sequitur quod ratio subiecti theologiae nostrae sit aliqua ratio secundaria, non prima. Perfectissima autem ratio inter secundarias est ratio infinitatis quia ad dictum conceptum referimus omnes conceptus nostros in via. Nam ideo credimus Deum esse trinum et unum et posse incarnari et posse creare et huiusmodi, quia scimus ipsum esse infinitum. Deus ergo est subiectum theologiae tam in se quam nostrae. Sed Deus sub ratione Deitatis est subiectum theologiae in se et sub ratione infinitatis est subiectum theologiae in nobis.

Ad argumentum principale dicendum: quod Boethius loquitur ibi de subiecto formae accidentalis.

[QUAESTIO 3]

UTRUM THEOLOGIA SIT DE OMNIBUS.

Quod non videtur: quia res aliae a Deo possunt facere suam propriam cognitionem in intellectu quocumque. Non ergo subiectum theologiae facit cognitionem earum; ergo theologia quae est de Deo non extendit se nisi ad cognitionem quae est de Deo.

Contra: Deus et essentia divina continet omnia eminenter et virtualiter; ergo theologica cognitione possunt omnia alia cognosci. Sed cognitio theologiae versatur circa essentiam divinam; ergo et circa omnia alia.

Respondeo: theologia in se et ut est Dei est de omnibus quia de divina essentia ut de primo obiecto quae eminenter continet omnes quidditates et etiam omnes proprietates, et per consequens omnes veritates contentas in illis quidditatibus et proprietatibus. Unde tria sunt signa. In primo, ipsa divina essentia causat distinctam et perfectissimam cognitionem de seipsa; in secundo de quidditatibus quae suas veritates continent virtualiter, puta de sapientia, scientia, bonitate et huiusmodi. In tertio signo causat essentia distinctam et perfectam cognitionem de omnibus veritatibus quas illae quidditates continent in seipsis. Theologia ergo beatorum est de divina essentia quam distincte vident et de omnibus veritatibus quas sibi Deus voluntarie ostendit. Sed theologia viatorum est de veritatibus primi distincte voluntarie revelatis vel per se vel per solam creaturam; sic patet quomodo theologia Dei est de omnibus et theologia creaturarum non.

5. interl.

6. marg.