The Abbreviatio of the Oxoniense of Scotus by Rogerius Anglicus
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 2 · June–August 1946
p. 223
Ad argumentum principale dicendum: quod loquendo de Deo quidditates rerum non causant cognitionem in intellectu divino quia tunc divinus intellectus vilesceret. Sed essentia sua causat omnem cognitionem. In creaturis autem tam beatis quam in via Deus causat veritates earum, tamen propter hoc theologia eorum non est omnis cognitio quae potest haberi per habitus cognoscitivos humanitatis acquisitos, quia quidditates rerum faciunt etiam propriam cognitionem, et compatiuntur se illae duae cognitiones in intellectu creato, scilicet, cognitio in verbo et eiusdem rei in genere proprio.
[QUAESTIO 4]
UTRUM THEOLOGIA SIT SCIENTIA. Secundo quaeritur: UTRUM RESPECTU ALTERIUS SCIENTIAE SIT SUBALTERNANS VEL SUBALTERNATA.
Ad primam quaestionem dicendum: per Philosophum 1 Posteriorum ubi definitur scientia quod scientia stricte sumpta habet quatuor conditiones: prima quod sit cognitio certa; secunda quod sit de obiecto necessario; tertia quod obiectum habeat evidentiam vel quod sit natum facere evidentiam ipsi intellectui; quarta quod talis scientia habeatur per discursum syllogisticum a praemissis ad conclusionem. Primae tres conditiones dicunt perfectionem; quarta vero dicit imperfectionem tum quia principium causat cognitionem conclusionis minus perfectam quam sit cognitio sui ipsius et ita non est eius causa univoca sed aequivoca et per consequens imperfectior, tum quia quando intellectus est sub cognitione praemissae adhuc est in potentia passiva respectu conclusionis et ita est imperfectior. Modo ad propositum dicendum quod theologia in se et ut est in intellectu divino est verissime scientia quantum ad primas tres conditiones, sive ut est necessariorum sive contingentium quae contingentia ut relucent in verbo habent infallibilitatem; sed nullo modo quantum ad quartam. Theologia autem viatorum est scientia quoad duas primas conditiones et quoad quartam sed non quoad tertiam. Potest tamen dici scientia prout scientia distinguitur contra opinionem et suspicionem prout accipitur 6 Ethicorum . Theologia etiam beatorum est scientia quantum ad tres primas conditiones. Sed utrum sit scientia quoad quartam dubium est. Videtur enim posse dici quod non habet quartam conditionem per Augustinum libro de Trinitate capitulo 1: "Fortasse non erunt in patria volubiles cogitationes, quia totam scientiam nostram unico intuitu videbimus." Oppositum videtur, quia discursus non semper requirit ordinem temporis sed naturae. Quidditates enim relucentes in Deo prius natae sunt causare cognitionem de seipsis quam de veritatibus in ipsis contentis quae sunt conclusiones sicut etiam quando sunt in re extra. Nec auctoritas Augustini cogit quia loquitur dubitative dicens 'Fortasse'; vel si assertive, loquitur de essentia et essentialibus quae omnia intuitive videntur et sine discursu. Sed contra: secundum hoc videtur quod
7. interl.
f. l.r., Chap. II, 71b
g. l.r., Chap. III ss., 1139b ss.
h. PL 42, XV, 16, col. 1079