Miscellanea: Scotus' Teaching According to Ockham: II. On the Natura Communis

in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 3 · September–November 1946

p. 371

non de se nec per se nec primo sed denominative tantum. Differentia autem specifica est una primo, quia sibi primo repugnat dividi in plura specie. Albedo autem est una specie per se, sed non primo, quia per aliquid intrinsecum sibi, ut per illam differentiam. Ita concedo, quod quidquid est in hoc lapide est unum numero vel primo vel per se vel denominative. Primo forte, ut illud per quod unitas talis buic convenit composito. Per se, ut bic lapis cuius illud, quod est primo unum bac unitate, est pars. Denominative tantum (ut) illud potentiale quod perficitur isto actuali, quod quasi denominative respicit actualitatem eius et unitatem.

Si autem tertio modo natura comparetur ad esse universale, sic ponit, quod de se non est complete universalis, sed secundum quod habet esse in intellectu; secundo quod de se convenit sibi communitas, non singularitas. Unde dicit sic: „Universale in actu est illud, quod habet aliquam unitatem indifferentem, secundum quam ipsum est in potentia proxima, ut dicatur de quolibet supposito, quia secundum Philosophum 1° Posteriorum, universale est quod est unum in multis et de multis; nihil autem secundum quamcumque unitatem in re est tale, quod secundum illam unitatem praecise sit in potentia proxima ad quodlibet suppositum praedicatione dicente: hoc est hoc, quia licet alicui existenti in re non repugnat ex se esse in alia singularitate ab illa, in qua est, non tamen illud vere potest dici de quolibet inferiori, videlicet quod quodlibet est ipsum. Hoc enim solum est possibile de eodem obiecto numero considerato actu ab intellectu; quod quidem ut intellectum habet unitatem etiam numeralem obiecti, secundum quam ipsum est praedicabile de omni singulari, dicendo quod hoc est hoc.”

Et subdit, quod „Est in re commune, quod non est de se hoc, et per consequens de se ei non repugnas non hoc; sed tale commune non est universale in actu, quia deficit illa indifferentia, secundum quam universale completive est universale, secundum quam scilicet ipsum idem aliqua indentitate est praedicabile de quolibet individuo, ita quod quodlibet sit ipsum.”

Item ibidem subdit, quod „Non ita se habent communitas et singularitas ad naturam sicut esse in intellectu et esse verum extra animam; quia communitas convenit naturae extra intellectum et similiter singularitas, et

24. specie. Primo ed. V

25. per se add. ed. V

26. omittitur in pluribus manuscriptis Ockbam

27. similiter add. ed. V

28. Oxon. II, d. 3, q. 1, n. 8; ed. V, t. 12, p. 54. Hic invenitur nota marginalis in uno manuscripto Ockbam: Quaestione 1 in Rep. ad 1 ojectionem contra so(lutionem).

29. idem add. ed. V

30. enim ed. V

31. praecisam ed. V

32. ut dicitur de quolibet supposito add. ed. V

33. ex se/ om. ed. V

34. om. ed. V

35. indifferenti add. ed. V

36. idem add. ed. V

37. l.c. (nota 28)

38. esse add. ed. V

39. l.c. p. 55.