Miscellanea: Scotus' Teaching According to Ockham: II. On the Natura Communis
in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 3 · September–November 1946
p. 372
communitas convenit ex se naturae, singularitas autem convenit naturae per aliquid in re contrabens ipsam. Sed universalitas non convenit rei ex se. Et ideo concedo, quod quaerenda est causa universalitatis, non tamen quarenda est causa communitatis alia ab ipsa natura. Et posita communitate in ipsa natura secundum propriam entitatem et unitatem necessario oportet quaerere causam singularitatis, quae superaddit aliquid ipsi naturae cuius est."
Si quarto comparetur natura ad unitatem minorem unitate numerali, sic ponit quod ista unitas non est infra rationem quidditativam naturae, sed praedicatur de ea secundo modo dicendi per se. Unde dicit sic: „Hoc modo intelligo naturam habere unitatem realem minorem unitate numerali, licet non habeat eam de se, ita quod sit intra rationem naturae; quia equinitas est tantum equinitas secundum Avicennam 5° Metaphysicae; tamen illa unitas est propria passio naturae secundum entitatem suam primam."
Pro conclusione principali istius opinionis arguitur multipliciter. Primo sic: „Quidquid inest alicui ex sua ratione, per se inest ei in quocumque; ergo si natura hominis de se esset baec, in quocumque esset natura hominis, illud esset hic homo."
Secundo: „Cui de se convenit unum oppositum, eidem de se repugnat aliud oppositum; ergo si natura de se est una numero, ex se sibi repugnat multitudo numeralis."
Tertio sic: „Obiectum inquantum obiectum est prius naturaliter actu, et in illo priori est de se singulare, quia hoc semper convenit naturae non acceptae secundum quid sive secundum esse quod habet in anima; ergo intelligens illud obiectum sub ratione universalis intelligit ipsum sub ratione opposita suae rationi inquantum scilicet universale, quia ut praecedit actum determinatur ad oppositum illius rationis, scilicet universalis."
Quarto sic: „Cuiuscumque unitas realis propria et sufficiens est minor unitate numerali, illud non est de se unum unitate numerali sive non est de se hoc; sed naturae existentis in isto lapide est unitas propria realis sive sufficiens unitas minor unitate numerali; ergo etc. Maior de se patet: quia nihil est de se unum unitate maiori unitate sibi sufficiente; nam si propria unitas, quae debetur alicui de se, sit minor unitate numerali, unitas numeralis non convenit sibi ex natura sua et secundum se, aliter praecise
40. l.c. n. 7; p. 49. 41. l.c. n. 1; p. 6 (contra) 42. lapidis ed. V. 43. est ed. V. 44. om. ed. V. 45. lapis ed. V. 46. l.c. 47. l.c. n. 2; p. 7. 48. per te, obiectum add. ed. V. 49. intellectus add. ed. V. 50. ...quia/ nam ed. V. 51. ex se add. ed. V. 52. scilicet.../ om. ed. V. 53. l.c. 54. hic transponit praecedens 'est' ed. V. 55. om. ed. V.