Miscellanea: Scotus' Teaching According to Ockham: II. On the Natura Communis

in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 3 · September–November 1946

p. 373

ex natura sua haberet maiorem et minorem unitatem, quae circa idem et secundum idem sunt opposita, quia cum unitate minori potest stare multitudo opposita sine contradictione unitati maiori, quae multitudo non potest stare cum maiori unitate, quia sibi repugnat; ergo etc. Probatio minoris: quia si nulla est unitas naturae realis minor singularitate, et omnis unitas alia ab unitate singularitatis etiam naturae specificae est minor unitate reali, ergo nulla erit unitas realis minor unitate minor unitate numerali; consequens falsum, sicut probabo quinque vel sex viis, ergo etc.

Prima via est talis: Secundum Philosophum 10° Metaphysicae: In omni genere est unum primum, quod est metrum et mensura omnium, quae sunt illius generis. Ista unitas primi mensurantis est realis, quia Philosophus probat, quod uni convenit prima ratio mensurandi et declarat per ordinem, quomodo illud est unum, cui convenit ratio mensurandi in omni genere. Ista etiam unitas est alicuius inquantum est primum in genere, quia mensurata sunt realia et realiter mensurata; ens autem reale non potest realiter mensurari ab ente rationis; ergo ista realis unitas non est singularitatis, quia nullum est singulare in genere, quod sit mensura omnium illorum quae sunt in genere. Nam secundum Philosophum 3° Metaphysicae: In individuis eiusdem speciei non est boc prius et illud posterius, quod prius, licet Commentator aliter exponat de priori constituente posterius, tamen nihil ad. b. [= minorem?], ... quia intentio Philosophi est ibi concordare cum Platone, quod in individuis eiusdem speciei non est ordo essentialis, etc. Nullum ergo individuum est per se mensura eorum, quae sunt in specie sua, ergo nec unitas numeralis sive individualis.

Praeterea secundo probo, quod idem consequens falsum sit, quia secundum Philosophum 7° Physicorum: in specie atoma fit comparatio, quia est una natura, non autem in genere, quia genus non habet talem unitatem. Ista differentia non est unitatis secundum rationem, quia conceptus generis est numero unus apud intellectum sicut conceptus speciei, alioquin nullus conceptus diceretur in quid de multis speciebus, et ita nullus conceptus esset genus, sed tot essent conceptus dicti de speciebus, quot sunt

56. ...reali/ singularis, est unitas rationis tantum ed. V

57. primi.../ om. ed. V

58. mensurae ed. V

59. autem ed. V

60. ergo est realis add. ed. V

61. ...singularitatis/ unitas illius primi est realis. Ista autem unitas non est unitas singularis vel numeralis ed. V

62. illo add. ed. V

63. sequentia usque ad finem deficient in Ms. Firenze A. 3.801 cum nota in textu: quaere alias vias in Joanne libro secundo et in metaphysica. In nota marginali legitur: Hic dimisit spatium pro aliis viis. MS Troyes 718, continuat in textu: quaere, sed cancellat.

64. ed. V addit circa 15 lineas et continuat: Est ergo intentio Philosophi (in quo concordat cum Platone), quod...

65. om. ed. V; vide praecedentem notam.

66. nec ed. V

67. ...rationem/ vero unitas non est unitas rationis ed. V

68. ita ed. V

69.. si ed. V