Vulgata in Concilio Tridentino

by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947

p. 424

Die 1 Aprilis, quaestione canonis absoluta, in congregatione generali transierunt ad abusus considerandos. Cardinales Tridentinus et Giennensis volebant ut sola Vulgata versio admitteretur, ceteris reiectis. De mandato Cardinalis de Monte, idem Episcopus Fanensis respondit: "Si placet, inquit, ego facile has dubitationes resolvam. Nam advertendum est, quod nos non ducimus pro abusu diversas et varias esse bibliorum translationes, quoniam et hoc antiquis semper temporibus toleratum fuit et hodie tolerari debet; sed dicimus abusum esse plures haberi translationes ut authenticas... Propterea hanc unam solam authenticam esse voluimus vulgatam editionem, tum quia antiqua est et semper in manibus Christianorum habita, tum etiam, ne adversariis ipsis detur ansa dicendi, nos hactenus libros non probos habuisse... Alias autem non reiecimus, quoniam noluimus christianam libertatem restringere; immo ne hereticorum quidem translationes reiecere voluimus, idque exemplo veterum. Nam constat Aquilam, Symmachum et Theodotionem hereticos quidem fuisse, et nihilominus ab illa antiqua ecclesia non fuere reiecta illorum translationes."

Sabbato, die 3 Aprilis adhuc in congregatione generali deliberarunt circa abusus. Ex actis apparet, omnes Patres concordes solam Vulgatam in usum Ecclesiae admisisse; favebant itidem versioni graecae Septuaginta; nonnulli vero, Cardinalis Pachecci Giennensis opiniones secuti, volebant ut ceterae versiones respuerentur.

Cardinalis praeses controversiam breviter contraxit dicens quoad Vulgatam: "Bene discussa; propterea ad aedificium procedatur. Pars maior inclinat, quod illa suscipiatur vulgata; tamen videtur contradicere, ut dixit Giennensis", scilicet ut aliae versiones declararentur non reiectae (non reiciendo alias...)

Votum igitur Patrum exquisitum est per partes:

"Utrum placeat declarari, habendam esse unam tantum editionem vulgatam; etiam de aliis non fiat mentio in decreto?

"Placuit omnibus, vulgatam recipi et de aliis non fieri mentionem."

Deinde decisum est de versionibus haereticis mentionem non

CT. I, p. 42, l. 3-15. Hic citavi diarium Severoli, quia explicitius loquitur. Cf. V, p. 50, l. 31-35.

CT. V, p. 58 sq.

Ibid. p. 65, l. 1-3.

Ibid. p. 65, l. 35-37.