Vulgata in Concilio Tridentino

by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947

p. 425

esse faciendam. Quantum vero ad graecam versionem Septuaginta, haec in sequenti quaestione continetur: "Utrum placeat, habere unam editionem veterem et vulgatam in unoquoque idiomate (scil. graeco, hebraeo et latino), qua omnes utantur pro authentica in publicis lectionibus, disputationibus et praedicationibus, et quod nemo illam reicere audeat aut illi contradicere"? Plerique Patres censuerunt omittenda esse verba "in unoquoque idiomate etc.," ac dicendum tantum "unam vulgatam etc." Responsa ad alios abusus heic nostra non intersunt. Die 7 Aprilis adhuc alia congregatio generalis habita est, in qua plerique censuerunt absque mora promulganda esse decreta circa Libros Sacros et reformandos abusus.

Decretum. Die igitur sequenti 8 Aprilis 1546, in quarta sessione Concilii Tridentini, sub Paulo Papa III, Pontifice Maximo, sollemniter promulgata sunt: 1° decretum quo recipiuntur Libri Sacri et traditiones apostolicae: 2° decretum quo recipitur Vulgata.

Notanda est conclusio primi decreti, quod manifeste dogmaticum est: "Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, et traditiones praedictas (apostolicas) sciens et prudens contempserit: anathema sit".

Sequitur secundum decretum de recipienda Vulgata: "Insuper eadem sacrosancta synodus considerans, non parum utilitatis accedere posse ecclesiae Dei, si ex omnibus latinis editionibus, quae circumferuntur sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat: statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica habeatur, et quod nemo illam reicere quovis praetextu audeat vel praesumat".

Collatum propositioni supra citatae Commissionis pro abusibus, hoc secundum decretum in forma sua definitiva sequentes prae se

28. Ibid. p. 66, l. 2-5.

29. Agitur de partibus dictis "deutero-canonicis" quas reiciebant protestantes, non autem de singulis versibus vel sententiis, quas critici probant esse glossas sive quoad originales textus, sive in codicibus vel variis editionibus ipsius Vulgatae. Cf. G. Bonaccorsi, Questioni Bibliche (1904) I. La Volgata al Concilio di Trento, p. 18-21.

30. CT. V, p. 91, l. 27-29.

31. Ibid. p. 91, l. 35 ad p. 92, l. 3.