Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 426
fert notandas differentias: 1° decretum non considerat nisi latinas editiones: "si ex omnibus latinis versionibus"; directe igitur non respicit nisi latinam Ecclesiam; 2° decretum non declarat, prout declaravit propositio etsi negative, auctoritatem Septuaginta: "non detrahendo tamen auctoritati purae et verae interpretationis septuaginta interpretum..."; 3° decretum iam non alludit ad alias versiones, prout Commissio proposuerat: "neque reiciendo alias editiones, quatenus authenticae illius (vulgatae) intelligentiam iuvant"; 4° natura Vulgatae, vel potius ratio eius auctoritatis vel authenticitatis clarius est expressa: "(vetus et vulgata editio) quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est"; demum non iam fit mentio de incorrectione Vulgatae propter Ecclesiae honorem, neque de praeparanda, cura Summi Pontificis, editione correcta; hoc autem statutum remansit neque tantum pro Vulgata latina, sed et pro textibus graeco et hebraeo, prout apparet e litteris quas die 26 Aprilis Cardinales Legati ad Cardinalem Farnesium scripserunt: "Conclusio circa hanc rem accepta haec est: ut nos legati nomine Synodi Sanctitati Suae scribamus, prout praesentibus scribimus (come facemo per la presente), supplices rogantes ut dignetur quantocius ordinare correctionem primo editionis latinae, deinde etiam graecae et hebraeae".
Vulgata latina emendata et promulgata a Sixto V cum bulla "Aeternus ille" die 1 Martii 1590, novae revisioni subiecta est sub
32. Conferuntur propositio et decretum:
Propositio
Decretum
Primus abusus est habere varias editiones sacrae scripturae et illis velle uti pro authenticis in publicis lectionibus, disputationibus, expositionibus et praedicationibus.
Remedium est, habere unicam tantum editionem, veterem scilicet et vulgatam, qua omnes utantur pro authentica in publicis lectionibus, disputationibus, expositionibus et praedicationibus, et quod nemo illam reicere audeat aut illi contradicere: (2) non detrahendo tamen auctoritati purae et verae interpretationis septuaginta interpretum, qua nonnumquam usi sunt apostoli; (3) neque reiciendo alias versiones, quatenus authenticae illius intelligentiam iuvant.
Insuper eadem sacrosancta synodus considerans, non parum utilitatis accedere posse ecclesiae Dei, si ex omnibus (1) latinis editionibus quae circumferuntur sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat: statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, (4) quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est, in publicis lect., disp., praed., et expositionibus pro authentica habeatur, et quod nemo illam reicere quovis praetextu audeat vel praesumat.
Secundus abusus est nonnulla incorrectio codicum etc. (5)
33. A. Allgeier eodem sensu scribit, quod in decreto "inhaltlich der Blick auf die lateinische Welt begrenzt wird" (l. cii. p. 151).
34. CT. X, p. 471, l. 10-14.