Vulgata in Concilio Tridentino

by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947

p. 427

Clemente VIII: hic nobis dedit Vulgatam actualem, dictam Sixto-Clementinam, quae lucem vidit anno 1596 exeunte: 46 annis post decretum anni 1546.

Ante textum latinum editus fuerat textus graecus Septuaginta anno 1587, promulgatus a Sixto V.

Documenta recens inventa et publici iuris facta probarunt, Summos Pontifices eodem illo tempore constituisse specialem commissionem pro edendo textu hebraeo Veteris Testamenti, praeside Cardinali Marco Antonio Columna, aliamque pro edendo textu graeco Novi Testamenti praeside S. Roberto Bellarmino. Ob rationes hucusque ignotas, labores illarum commissionum non habuerunt felicem exitum.

Sed revertamur ad Vulgatam latinam, atque videamus quisnam sit sensus qualisque vis declaratae eius authenticitatis.

II. SENSUS ET VIS DECRETI.

Decretum disciplinare. Ex actis Concilii, prout hucusque compendiose relata sunt, sequitur cum evidentia decretum, quo recipiatur et imponatur Vulgata, esse decretum formaliter disciplinare; admirationem vero movet, quod a multis theologis olim, praesertim Hispanis, ceu dogmaticum decretum fuerit consideratum, et quod

35. Cf. De latina Bibliorum versione quae dicitur "Vulgata", Angelicum IV, 1927, p. 179-180 (separatum p. 29-30)

36. Cf. E. Mangenot, Septante, Dict. Bible Vig. V, col. 1639-1641.

37. De revisione Bibliae hebraicae iuxta votum Concilii Tridentini, Angelicum XVIII, 1941, p. 387-394.

38. Cf. S. Tromp, De revisione textus Novi Testamenti facta Romae a Commissione Pontificia circa an. 1617 praeside S. R. Bellarmino, Biblica XXII, 1941, p. 303-306; et XXIV, 1943, p. 304-307.

1. Cf. R. Cornely, Historica et critica introductio in U. T. libros sacros; I. Introductio generalis (1894) p. 460-487. Pag. 467 legitur: "Mirum est, quantopere prior huius decreti pars ab catholicis vix non omnibus et olim sit impugnata hodieque impugnetur, quantasque controversias inter catholicos excitaverit. Maxime in Hispania de hac quaestione disputatum est," usque adeo, inquit P. Mariana, ut a probris et contumeliis, quibus se mutuo foedabant adversarii, ad tribunalia ventum sit... "Immo gravissimi theologi, qui maxima fama florebant nec aliis in quaestionibus ullo modo timidos sese esse monstrabant, in hac una sententiam suam scripto prodere non sunt ausi." Scio quidem, inquit Dom. Bannez O. Praed., si ab Ecclesia interrogaret, quid viva voce responderem: interim pio iustoque silentio me contineo. "(Bannez in I partem, q. I, art 8)". Videsis Bonaccorsi, op. cit. p. 22 sqq.; E. Mangenot in Dict. Bible Vig. V, col. 2486 sqq.; nostrum opusculum De Vulgata (1927) iam citatum, p. 27-28; I. Balestri, Biblicae introductionis generalis elementa (1932) p. 231-237; Höpfl-Gut, Introductio generalis (1940) p. 383-389.