Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 428
talis adhuc sit opinio nonnullorum, etsi semper fiant rariores. Pluries enim Cardinales Legati declararunt se semper tractaturos esse primo de dogmate, deinde de reformandis abusibus dogmati conexis. Dogma heic erat canon Librorum Sacrorum; inter abusus primo loco recensita est versionum varietas, cui oppositus est, in remedium, usus exclusivus Vulgatae traditionalis. Abusui igitur opponitur usus... et reformatio.
Idem character disciplinaris collegitur haud minus manifestus e verbis in decretis de Sacra Scriptura adhibitis. Nam dum in decreto de canone, quod certo certius est dogmaticum, adversus negatores profertur "anathema sit"; in decreto contra de usu Vulgatae consideratur Ecclesiae uilitas: "considerans non parum utilitatis accedere posse Ecclesiae Dei," propterea Concilium "statuit et declarat (non docet, nec definit, sed praecipit), ut Vulgata exclusive adhibeatur "in publicis lectionibus etc." (nota bene "in publicis"; si ageretur de fide, obligaret non minus in privato quam in publico); et demum concluditur decretum cum praecepto: "quod nemo illam (Vulgatam) reicere quovis praetextu audeat vel praesumat."
Authenticitas Vulgatae. Concilium statuit et declarat, ut Vulgata in Ecclesiae vita publica "pro authentica habeatur." Quo sensu sumenda est hic vox "authentica"?
Secundum iurisconsultum Iulianum: "Authenticum est scriptum aliquod quod ex se fidem facit in iudicio et supremae est auctoritatis, ut a nullo reici vel in quaestionem vocari debeat", — haec sunt fere verba a Concilio adhibita, paulo antea citata, de Vulgata: "ut... pro authentica habeatur, et ut nemo illam reicere quovis praetextu audeat vel praesumat." Aliis verbis, declarat Concilium Vulgatam habere auctoritatem quae "a nullo reici vel in quaestionem vocari" possit "in confirmandis dogmatibus et instaurandis in Ecclesia moribus."
Haec doctrinalis vel iuridica auctoritas Vulgatae posset a priori fluere aut ex perfecta eius conformitate cum primigenio textu autographo, qui sua divina origine talem auctoritatem possidet, aut ex declaratione competentis auctoritatis quae heic est Ecclesia. Iamvero oecumenicum Concilium non invocavit talem cum textu originali
2. Recenti tempore strenue propugnata a Card. I. B. Franzelin (Tractatus de div. trad. et scriptura, 1896, p. 473 sqq.) contra C. Vercellone, (Sulla autenticità delle singole parti della Bibbia Volgata secondo il decreto tridentino, 1866); sed Franzelin ipse refutatus est a G. Banaccorsi, op. cit. p. 22 sqq.
3. Cf. supra nota 4-7.
4. Citatur a Bonaccorsi, op. cit. p. 31.