Vulgata in Concilio Tridentino

by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947

p. 429

conformitatem, quin contra imperfectiones agnovit non tantum codicum Vulgatae, sed ipsius versionis, prout collegitur ex actis. Ad declarandam Vulgatam authenticam seu auctoritate praeditam, Concilium invocavit explicite saecularem eius usum in Ecclesia, infallibili in rebus fidei et morum Spiritus Sancti assistentia: "(vetus et vulgata editio) quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est." Rite observat P. Lagrange: "Une édition regue dans l'Église ne pouvait être contraire à la vérité dogmatique", (i.e. Bibliorum editio in Ecclesia recepta, non poterat esse veritati dogmaticae contraria).

Formaliter ergo disciplinare, decretum de usu exclusivo publico Vulgatae supponit dogmaticum factum, scilicet Spiritus Sancti assistentiam Ecclesiae promissam in rebus fidei et morum, inter quas indubie est traditionalis usus versionis Vulgatae latinae Sacrarum Scripturarum; idemque decretum habet dogmaticas sequelas, scilicet inerrantiam doctrinalem Vulgatae et substantialem eius conformitatem cum textibus a Deo inspiratis. Vulgata est genuina Biblia, verbum Dei affirmatum ab Ecclesia: est praecipuus fons fidei nostrae, indeque haurire possumus argumenta, quin unquam eius doctrinalem valorem in dubium vocare possimus. Qui hanc Vulgatae auctoritatem negaret, ipso facto negaret Ecclesiae infallibilitatem, atque eius doctrinali magisterio subtraheret Spiritus Sancti assistentiam.

Sed de conformitate perfecta et adhuc minus de primatu huius latinae versionis quoad originales textus aut quoad alias antiquas versiones, graecam vel orientales, numquam in Concilio actum est.

Tamquam versio — seu formaliter ut versio — Vulgata est opus humanum, quamvis sit confecta a sancto Doctore specialiter a Deo excitato et conducto; et tamquam humanum opus continet traduc-

5. Cardinalis A. Farnesius die 29 Maii 1546 ad Cardinales Legatos scripsit decretum de Vulgata Romae haud levem causare turbationem, "parendo... strano non poter rifiutare la detta editione in quelli luoghi, dove il senso del testo comune Hebreo et Greco non concorda o non è ben espresso nel Latino, alla quale difficoltà non vedono come si rimedi con la correttione che si designa di fare, perchè se si correggeranno solamente li errori venuti dal tempo et dalla negligentia delli scrittori e delle stampe, ne rimarranno molti, che male si possono imputare a questa cagione" (CT. X, p. 507, l. 23-28). Responderunt legati die 8/9 Iunii sequentis: "circa alli lochi, che in essa (Vulgata) fossero oscuri, inetti, barbari, mal intelligibili, non e tolto nè prohibito ad alcuno di potere o con interpretatione o con annotatione o con nuova traduttione dichiararli et illustrarli". (Ibid. p. 519, l. 24-27). Cf. Bonaccorsi, op. cii. p. 43-52.

6. R B. 1908, p. 104.