Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 430
tiones perfectibiles et perficiendas, plus minusve mendosas, errores nominum et numerorum. Insuper est versio christiana seu interpretatio christiana; exprimit igitur quandoque textum in sensu messianico magis explicito; v. gr. Is. XLV, 8: "Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant Justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem," id est Messiam; dum hebraice legitur abstractum "iustitiam" et "salutem" loco concreti "Justum" et "Salvatorem". Quandoque sic dictas versiones introducit, quae revera sunt omnino novae creationes, v. gr. Is. XI, to: "Et erit sepulcrum eius gloriosum," magnifica prophetia futurae resurrectionis Messiae, — si foret tamen genuinus sensus prophetae, qui contra dicit: "Et erit habitatio (quieta) eius gloriosa," scilicet Terra Sancta; item Aggaeus II, 8: "Et veniet Desideratus (Messias) omnibus gentibus," dum contra hebraicus textus dicit: "Et venient pretiosa (i.e. thesauri) omnium gentium"; atque talia exempla facile multiplicari possent. Nunc vero quaeretis forsitan: "Quomodo Vulgata dici potest authentica, si continet tam evidentes versiones liberas et mendosas, etiam in materia doctrinali?" Respondeo: quia Vulgata duo elementa aeque infallibilia continet, quae theologus eamdem citans deberet semper caute distinguere: scilicet genuinum verbum Dei inspiratum, ubi cum originali concordat (qui casus est ordinarius); et solum testimonium ecclesiasticum, ubi ab originali recedit; in priore casu theologus poterit citare textum Vulgatae tamquam argumentum Sacrae Scripturae; at in altero, de traditionis argumento debet loqui.
Textus originales et versiones antiquae. Auctoritas vel valor peculiaris textuum primigeniorum et versionum antiquarum, Septuaginta v. gr. et Pesitta, nullo modo minuitur declarata authenticitate Vulgatae, quasi haec sola libros a Deo inspiratos contineret, aut quasi eos contineret melius quam textus hebraeus, graecus vel syriacus etc. Primigenii textus Veteris Novique Testamenti, sicut et aliae versiones antiquae, totum suum valorem conservant. Immo, primigenii textus a se vel a sua immediata divina origine auctoritatem vel authenticitatem omnino singularem possident, a qua tamquam a fonte promanat auctoritas versionum atque ipsius Vul-
7. Cf. Bonaccorsi, op. cit. p. 60-66.
8. Cardinales Legati diserte scripserunt ad Cardinalem A. Farnesium: "per l'approbatione della quale (Vulgata) però non si dannano le altre, che fussero cattoliche et coadjuvassero la intelligentia di questa, che sola deve esser authentica; ma sensa altrimenti nominarle, ciascuna si lascia nella sua prima dispositione" (CT. X, p. 470-471).