Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 431
gatae. Insuper versiones antiquae sunt authenticae pro sua cuiusque Ecclesia eodem modo ac Vulgata pro Ecclesia latina, et quidem propter eamdem rationem, scilicet propter usum suum saecularem in Ecclesia infallibili in rebus fidei et morum. Quam bene haec omnia, quae nobis est veritas sensus communis, conciliantur cum sapienti praecepto Leonis XIII immortalis memoriae: "Sua habenda erit, inquit, ratio reliquarum versionum, quas laudavit usurpavitque antiquitas, maxime codicum primigeniorum".
Nullus veritates illas, tam ignoratas et deturpatas, maiore vi et perspicuitate exposuit defenditque quam S. Robertus Bellarminus in aureo suo opusculo cui titulus: De editione Latina Vulgata, quo sensu a Concilio Tridentino desinitum sit, ut pro authentica habeatur. Quoad textus originales et eorum auctoritatem scribit: "Editio hebraica et graeca in iis, quae ab ipsis sacris scriptoribus hebraice et graece scripta sunt, non minus sunt authentica quam vulgata latina editio, immo magis, cum illae sint fontes, ista rivus . . . ; neque vulgata anteponitur omnibus editionibus, sed solum aliis latinis.
"At, inquiunt, latina declaratur authentica, hebraea et graeca non declarantur authenticae; igitur illa anteponitur. Respondeo, hebraeam et graecam, cum sint ipsi fontes, per se esse authenticas, neque egere Concilii approbatione; latinam, quia est versio, approbatione indiguisse. Praeterea Vulgatam latinam ideo authenticam fieri debuisse, ut discerneretur ab aliis innumeris versionibus latinis; hebraeam et graecam, quia unicae sunt, non eguisse tali signo discretivo".
Illis vero qui primigenios textus hebraeum et graecum tamquam corruptos et depravatos contemnunt, respondet S. Bellarminus severe: "Praecipuus thesaurus Ecclesiae est Scriptura divina; at maxima ex parte hic thesaurus perit, si dicamus ipsos fontes divinarum Scripturarum nullam fidem iam mereri, et ut corruptos et depravatos reici posse, nihil autem superesse nisi versionem unam, eamque iam variam ut vix duo codices inveniantur, qui in omnibus conveniant. Profecto valde male merentur de Ecclesia, qui tam insignem thesaurum illi eripiunt, quique de scriptis originalibus Apostolorum
9. Providentissimus; cf. E. B. n. 91.
10. Editum a Patre X.-M. Le Bachelet, Bellarmin et la Bible Sixto-Clémentine (Etudes de Théologie historique, 3; 1911) p. 107-125.
11. Cf. op. et loc. cit. p. 114-115.