Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 179

Tertia differentia est, quod omnes causae essentialiter ordinatae necessario simul requiruntur ad causandum; alioquin aliqua per se causalitas deesset effectui. In accidentaliter autem ordinatis non est sic, quia non requiritur simultas eorum in causando.

D

Ex his ostenditur: Quod infinitas causarum essentialiter ordinatarum est impossibilis; secundo, quod infinitas accidentaliter ordinatorum est impossibilis, nisi ponatur statis in essentialiter ordinatis.*

Primum probatur primo: quia universitas causatorum essentialiter ordinatorum est causata; ergo ab aliqua causa quae non est aliquid universitatis, quia tunc esset causa sui ipsius. Tota enim universitas dependentium dependet, et a nullo illius universitatis.

Secundo, quia causae infinitae essent simul in actu—ex tertia differentia.

Tertio, quia prius est quod est principio propinquius, ex tertio Metaphysicae;** ergo ubi non est principium, nihil essentialiter est prius.

Quarto, quia causa superior est perfectior in causando, ex secunda differentia; ergo in infinitum superior est in infinitum perfectior, et ita erit infinitae perfectionis in causando, et per consequens nihil causabit in virtute alterius.

E

Quinto, quia effectivum nullam imperfectionem ponit necessario; ergo potest esse in aliquo sine imperfectione. Ergo potest esse in aliquo sine dependentia ad aliquid prius; ergo et cetera. Consimiliter probat quod est aliquid primum primitate causalitatis finalis et eminentiae, et quod ista triplex prioritas in eodem invenitur.

D 1. istis E. 2. ordinatarum E. 3. marg. Ma. 4. alia F. 5. quia F. 6. om. Ma. 7. in actu . . . . . variat Ma. 8. om. Ma. 9. esset in F.

*Oxon. I, d. 2, q. 2, n. 14; VIII, 418.

**op. cit., lib. 5, cap. 11, (1018 b 8-29).

E 1. primitas EMa.