Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 180

F

Ex istis respondet ad secundum articulum quod tale primum est tantum unum. Circa quod probandum probat primo quod tale primum est necesse esse. Secundo ex hoc arguit quod tale primum est tantum unum.

Primum sic: Quia si duae naturae sint necesse esse, aliquibus propriis realitatibus vel rationibus realibus distinguuntur, et dicantur A et B; tunc arguitur sic: illae rationes reales, scilicet, A et B, aut sunt rationes formaliter necessario essendi, aut non. —Si sic, et praeter hoc ista duo per illud in quo conveniunt sunt necesse esse formaliter; ergo utrumque duabus rationibus formalibus erit necesse esse: quod est impossibile, quia cum neutra istarum rationum includat alteram. utraque istarum circumscripta, erit necesse esse per aliam, et ita erit aliquid necesse esse per illud, quo circumscripto, nihil minus esset necesse esse.†

Si vero per illas rationes quibus differunt neutrum sit formaliter necesse esse, ergo illae rationes non sunt rationes necessario essendi: et ita sequitur quod neutra includitur in necesse esse; quia quaecumque entitas non est necesse esse, est de se possibilis. Sed nihil possibile includitur in necesse esse, quia necesse esse nihil includit quod non sit necesse esse vel ratio necessario essendi.

Secundo probatur idem: quia duae naturae eminentissimae non possunt esse in universo; ergo nec duo prima effectiva.—Probatio antecedentis: quia 'species se habent sicut numeri' ex octavo Metaphysicae,† et per consequens duae non possunt esse in eodem ordine; ergo nec multo magis duae primae possunt esse nec duae eminentissimae.

Hoc etiam probatur tertio per rationem de ratione finis: quia duo fines ultimi si essent, haberent duas coordinationes

F 1. principium E. 2. nomen add. Ma. 3. EMa transp. post primo. 4. principium E. 5. tale primum om. E. 6. realibus Ma; distinguuntur add. Ob. 7. arguo E. 8. om. Ob. 9. om. F.; haec Ob. 10. quibus Ob. 11. utralibet MaOb. 12. om. Ma. 13. praeter Ob. 14. aliquid E. 15. T. transp. post rationes. 16. different Ma. 17. esset Ma. 18. om. Ma. 19. Sequentia usque ad . . . istam triplicem primitatem. om. EMa. 20. om. E. 21. multo magis om. E. 22. adhuc