Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 181

entium ad se, ita quod ista entia ad illa nullum ordinem haberent, quia nec ad finem illorum; nam quae ordinarentur ad inum finem ultimum non possunt ordinari ad alium, quia eiusdem causati duas esse causas totales vel perfectas in eodem ordine, est impossible. Tunc enim aliquid esset in aliquo ordine causa, quo non posito, nihil minus esset perfecte causatum; ordinata ergo ad unum finem ultimum nullo modo ordinarentur ad alium, et ita ex his et ex illis nullo modo fieret unum universum.

Hoc confirmatur in communi, quia nulla duo terminantia possunt terminare totaliter dependentiam alicuius unius et eiusdem, quia tunc illud terminaret dependentiam, quo subtracto, nihil minus terminaretur illa dependentia; et ita non esset dependentia ad illud. Sed ad efficiens et eminens et ad finem dependent alia essentialiter; ergo nullae duae naturae possunt esse primo terminantia alia entia secundum istam triplicem dependentiam praecise; est ergo aliqua una natura terminans entia secundum istam triplicem dependentiam, et ita habens istam triplicem primitatem.

G

Sed contra praedicta sunt aliqua dubia: primum quod dicitur de causa per se et causa per accidens. Si enim intelligat sicut communiter intelligitur quod haec sit vera: "Calidum per se calefacit" et haec non: "Album per se calefacit"; sed quod haec sit vera: "Album per accidens calefacit"—hoc non est verum, quia quandocumque aliquod praedicatum inest illi pro quo subiectum supponit, vel pronomini demonstranti praecise illud pro quo subiectum supponit ; et tali modo quo denotatur sibi

T. 23. duae species ultimae E. 24. possent E. 25. causae Ob. 26. E transp. post causatum. 27. aliud ET. 28. om. T. 29. fit T. 30. in communi om. T. 31. terminari T. 32. om. T. 33. om. E. 34. quae Ob. 35. sed ad om. T.; sed ad om. Ob. cum lacuna. 36. sufficiens T. 37. om. E. 38. om. T. 39. terminantes E. 40. EOb transp. post dependentiam. 41. om. Ob. 42. TOb transp. post ergo. 43. om. Ob. 44. essentiam T.

†Oxon. I, d. 2, q. 2, n. 19; VIII, 436 b—437 b.

‡op. cit., lib. 8, cap. 3 (1043 b 33—1044 a 14); lib. 5, cap. 6, (1016 b 36).

*Hic finit citatio Oxon.

G 1. om. Ma. 2. Ma transp. post praecise. 3. vel pronomini . . . / om. F.