Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio
by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948
p. 182
inesse, illa propositio est simpliciter vera. Sed in istis duabus propositionibus: "Album per se calefacit" et "Calidum per se calefacit": si idem sit album et calidum, subiecta supponunt pro eodem. Frgo. si una sit vera, reliqua erit vera.
Si dicatur quod tunc ita esset haec per se: "Album calefacit", sicut haec est per se: "Calidum calefacit", dico quod sive aliqua istarum sit per se sive non, consequentia non valet; quia impossibile est aliquod praedicatum inesse aliquibus cum nota perseitatis, ita quod utraque illarum propositionum sumatur in sensu divisionis, vel utraque sit propositio aequipollens sensui divisionis, et tamen quod una propositio praedicans praedicatum de uno subiecto sit possibilis et alia impossibilis.
Verbi gratia ponatur quod idem homo sit grammaticus et albus. Tunc utraque istarum est vera: "Grammaticum potest esse nigrum," et similiter "Album potest esse nigrum." Et tamen haec est possibilis: "Grammaticum est nigrum;" et haec est impossibilis: "Album est nigrum." Et causa est quia per istam propositionem: "Album potest esse nigrum;" non denotatur nisi quod propositio in qua praedicatum praedicatur de illo pro quo modo album supponit, sit possibilis; et non denotatur quod propositio in qua praedicatur hoc praedicatum de isto subiecto, sit possibilis. Et bene stant simul; quod propositio in qua praedicatur praedicatum de subiecto sit impossibilis, et tamen quod propositio in qua praedicatur idem praedicatum de illo pro quo hoc subiectum supponit vel de pronomine demonstrante illud, sit possibilis.
Et ratio est quia subiectum contingenter supponit pro illo pro quo supponit; quia in ista propositione: "Album potest esse nigrum": subiectum supponit pro Sorte, si Sortes sit albus. Si autem fiat niger, tunc hoc subiectum non supponit pro Sorte;
4. album per se . . . / variat E; etiam add. Ob post se. 5. et add. Ma. 6. om. F. 7. om. T. 8. possibile EF. 9. diviso E. 10. E transp. post propositio. 11. aequivalens Ma. 12. diviso E; vel utraque illarum propositionum sumatur in sensu divisionis add. Ob. (Repetitio). 13. om. E. 14. om. Ma. 15. ponatur quod . . . / om. T. 16. om. ET. 17. om. F. 18. Et tamen . . . / om. E. 19. plus add. E. 20. de subiecto vel de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit possit praedicari praedicatum. Et hoc nihil aliud est nisi quod / add. E. 21. vel pro illo de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit / add. MaOb. 22. Haec add. TOb. 23. E transp. post praedicatum. 24. ponitur