Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 183

quia hoc subiectum album non supponit nisi pro illis quae sunt alba, et praecise dum sunt alba. Et ita est in propositio; quod si haec sit vera: "Calidum per se calefacit": haec erit etiam vera: "Album per se calefacit": si idem sit calidum et album.

Et tamen ex hoc non sequitur consequentia formalis quod si haec sit per se: "Calidum calefacit", quod haec erit per se: "Album calefacit". Nec credo aliter istum doctorem sensisse, propter magnam notitiam quam habuit de logica.

H

Et ideo potest dici quod causa per accidens est illud quod agit per aliquid aliud ab eo. Sed tale non est nisi subiectum vel totum habens partem qua agit. Et isto modo potest dici quod ignis per accidens calefacit; et eodem modo quod calidum per accidens calefacit. Et illo modo potest dici quod homo per accidens ratiocinatur et similiter totum per accidens agit quando actio sibi non convenit nisi mediante parte sua. Et ratio istius est quia illud dicitur per accidens competere alicui, quo amoto nihil minus potest esse; sed igne destructo et reservato calore, nihilominus poterit sequi calefactio, quia sicut ostendetur in quarto accidens actu separatum ita potest agere sicut coniunctum.

Eodem modo illa actio quae competit homini mediante anima intellectiva poterit ita elici ab anima separata sicut a coniuncta. Et ideo actio quae primo convenit parti dicitur convenire toti per accidens, quia convenit sibi per aliud. Similiter actio primo competens accidenti dicitur convenire suo subiecto per accidens, quia per aliud. Et ita large accipiendo per accidens, secundum quod est illud quod per aliud realiter distinctum, sic potest concedi tam de subiecto accidentis quam de toto cuius parti primo convenit actio, quod est agens per accidens, et eodem modo quod est causa per accidens.

add. Ma. 25. E transp. post praedicatum. 26. vel de pronomine demonstrante illud / om. FOb. 27. pro illo om. E. 28. vel de pronomine demonstrante illud sit possibile, et ratio est quia subiectum contingenter supponit pro illo pro quo supponit / add. Ob. 29. si Sortes . . . / om. Ob. 30. in propositione mere de inesse (et add. Ma) mere de praesenti / add. EMa. 31. om. Ma. 32. om. Ma. 33. formali EMa. 34. quia FT. 35. hoc Ob.

H 1. Si Ma. 2. om. Ob. 3. ideo Ma. 4. ratiocinatur . . . / om. Ob. 5. peragit