Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio
by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948
p. 184
Sed causa per se est illud quod causat non per aliquid aliud realiter distinctum, sed per se; ita quod ipso posito, omni alio circumscripto quod non est causa in aliquo genere causae, poterit sequi effectus. Et isto modo ipse calor est causa per se caloris; quia ipso posito et omni alio amoto quod non habet rationem causae, poterit sequi calor in passo disposito et approximato. Et ideo calor per se causat calorem, quia non per aliud. Et isto modo ipsa anima intellectiva per se causat intellectionem et volitionem quia non per aliud, nisi secundum quod ly per notat circumstantiam causae partialis concurrentis.
Si dicatur quod Aristoteles dicit secundo Physicorum* quod aedificator per se aedificat et album per accidens aedificat, similiter vult ibidem quod Policletus est causa statuae per accidens sed statuam faciens est causa per se. Ergo eodem modo, quamvis lignum per accidens calefaciat, tamen calidum per se calefacit.
I
Dico quod intentio philosophi est dicere quod de aliquo praedicatur per se praedicatum aliquod quando oppositum praedicati sibi non potest inesse, et ideo quia haec potest esse vera: "Policletus non facit statuam": posita etiam constantia subiecti, et haec non potest esse vera, posita constantia subiecti: "Statuam faciens non facit statuam".
Similiter quantum est ex forma propositionis haec potest esse vera posita constantia subiecti: "Ignis non calefacit", et haec non: "Calefaciens non calefacit"; similiter quia in aliqua propositione exprimitur per se causa rei, et in alia non. Et ideo dicit Philosophus quod causa per se praedicatur de uno et non de alio. Unde per istam: "Calidum calefacit": expresse signi-
F. 6. Ma transp. post convenit. 7. Huius E. 8. E transp. post alicui. 9. activum Ma Ob. 10. pro "actio quae", quia / E. 11. toto F. 12. idem EMa. 13. quod add. Ob. 14. EMa transp. post se. 15. habent F. 16. est causa om. Ob.
*op. cit., lib. 2, cap. 3 (195 a 34-35).
I 1. quamvis Ob. 2. Ma transp. post potest. 3. om. Ob cum lacuna. 4. om. Ma. 5. statuam faciens . . . posita constantia subiecti / sic Ma. 6. om. Ma. 7. semper add. E. 8. per se om. E. 9. etiam T. 10. aliqua ET. 11. om. FMa. 12. et E. 13. F transp. post calefacit. 14. per istam om. E. 15. per se add. E. 16. pro "secundum quod", quomodo / E. 17. Sequentia usque ad . . . Secundo /