Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 185

ficatur calor, quae est causa per se quia non per aliud; et non per istam: "Ignis calefacit", vel per istam: "Siccum calefacit"; et sic de consimilibus. Ideo dicit Philosophus unam esse per se et aliam per accidens; et hoc large accipiendo, non stricte, secundum quod distinguit Philosophus primo Posteriorum** duos modos dicendi per se.

Nunc autem ita est quod ista stant simul: "Album per se calefacit", et haec est per accidens: "Album calefacit"; sicut ista stant simul: "Album potest esse nigrum", et haec est impossibilis: "Album est nigrum". Et ideo vult Philosophus, quod haec est per se: "Statuam faciens est causa statuae", et haec est per accidens: "Policletus est causa statuae"; et tamen cum hoc stat quod utraque illarum sit vera: "Statuam faciens per se est causa statuae", et "Policletus per se est causa statuae", accipiendo uno modo per se et alio modo accipiendo per se et per accidens. Cum praedictis stant istae duae: "Statuam faciens per accidens est causa statuae", et "Policletus per accidens est causa statuae", et tamen quod una illarum de inesse sit per se et alia per accidens.

K

Secundo, non est bene dictum de differentia inter causas essentialiter et accidentialiter ordinatas.

Prima differentia non est bene data, quia quaero: Quid est causam secundam dependere a prima in causando? Aut hoc est requirere causam primam ad hoc quod causet, quia sine ea causare non potest; aut quia in suo esse dependet a prima; vel quia recipit virtutem activam vel aliquam influentiam a prima.

om. F. 18. similiter E. 19. similiter E. 20. om. ET. 21. om. E. 22. et "Policletus . . . ." / om. MaOb. 23. uno modo om. Ob. 24. alio modo accipiendo om. Ob. 25. per se et om. EOb.

**op. cit., lib. 1, cap. 4 (73 a 21-73 b 15).

K 1. differentiis E. 2. ordinatas add. E. 3. quae FT. 4. per se add. Ma. 5. requirit add. Ma. 6. om. F. 7. om. E. 8. E transp. post multis. 9. et add. Ob. 10. om. E. 11. Ma transp. post suos. 12. non F. 13. Tum add. E. 14. est E. 15. erit E; causa add. E. 16. om. Ma. 17. om. E. 18. et in add. F. et om. in esse et. 19. in add. MaOb. 20. E transp. post effectus. 21. non F. 22. sit add. E. 23. patet E. 24. E transp. post absolutam. 25. localem nec formam aliquam absolutam/ add. Ma et delet. 26. om. E. 27. et tamen . . . / om. T. 28.