Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 186

Sic enim arguit iste doctor contra unum alium doctorem, ostendens quod intelligentia secunda, si movet sicut secundum movens, causatur a prima intelligentia. Primum non potest dari; quia sicut in multis causa secunda non potest causare sine prima, ita nec e converso. Ergo tunc non plus isto modo dependet causa secunda a prima in causando quam e converso. Assumptum patet; quia sicut in istis inferioribus multa agentia particularia non possunt causare effectus suos sine sole, ita sol non potest in multos effectus sine causis secundis.

Nec potest dari secundum; quia ita contingit in causis accidentaliter ordinatis tum quia tunc universaliter quicquid esset causa causae esset per se et essentialis causa causati—quod negat iste doctor et bene. Cuius ratio est quia aliquando causa dependet in esse et conservari ab aliquo alio, sine quo tamen si causa conservaretur a Deo sine eo, nihilominus posset esse effectus. Et ipso posito et alio amoto, non posset esse effectus. Ergo illud non habet rationem causae respectu illius effectus.

Nec potest dari tertium; quia talis influentia vel motio non posset esse nisi vel motus localis vel ad aliquam formam substantialem vel accidentalem. Sed manifestum est quod frequenter causa secunda in agendo, nec motum localem nec formam aliquam absolutam recipit a prima.

Praeterea secundum istum doctorem alibi obiectum et intellectus sunt duae causae partiales respectu intellectionis, et tamen secundum eundem neutra causa dependet ab alia in causando sed utraque agit virtute propria. Tunc quaero: Aut istae causae sunt essentialiter ordinatae, aut accidentaliter. Si essentialiter, habeo propositum quod non semper secunda dependet a prima in causando, quia utraque virtute propria causat. Si sint accidentaliter ordinatae, ergo una posset agere sine alia—quod negat et est manifeste falsum. Confirmatur quia secundum eum alibi intellectus respectu intellectionis est causa principalis et universalis et illimitata, et tamen obiectum in causando non dependet ab eo.

virtute propria om. Ob. 29. E transp. post sunt. 30. causa add. Ma. 31. propria om. Ma. 32. Ma sic correxit pro sunt. 33. non posset agere sine alia quod / add. Ma. 34. intentionis FT.

*Oxon. I, d. 3, q. 8, n. 2; IX, 399.