Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 187

L

Contra secundam differentiam: Quando accipit quod causae essentialiter ordinatae sunt alterius rationis et alterius ordinis quia causa superior est perfectior, aut accipitur superioritas pro prioritate secundum perfectionem aut pro prioritate secundum illimitationem. Si primo modo hoc esset petere quod causae sint alterius ordinis, quia perfectior est perfectior. Ergo oportet quod accipiat secundo modo et dicat quod omnis causa illimitatior est perfectior causa magis limitata. Sed hoc est simpliciter falsum, quia aliquando causa illimitatior est simpliciter imperfectior et aliquando perfectior.

Exemplum primi secundum istum doctorem: Corpus caeleste quia non vivum est imperfectius animali perfecto vivo, et tamen cum asino vel cum alio animali concurrit sicut causa illimitatior ad producendum aliud animal. Ergo ibi causa illimitatior est imperfectior. Similiter, si intellectus humanus intelligat essentiam angeli, causa illimitatior illius intellectionis est intellectus humanus et causa limitatior est essentia angeli. Et tamen intellectus humanus est imperfectior essentia angeli. Similiter calor cum anima vegetativa concurrit sicut causa illimitatior ad aliquem effectum producendum, sicut post ostendetur, et tamen calor est imperfectior. Exemplum secundi: Caelum sicut causa illimitatior concurrit cum elementis ad alios effectus producendos. Et voluntas sicut causa illimitatior concurrit cum sensibilibus vel cum intelligibilibus ad producendum volitiones. Et voluntas est causa perfectior, et similiter caelum est perfectius elementis.

M

Contra tertiam differentiam: Si intelligat quod numquam in causis essentialiter ordinatis potest una agere sine alia, hoc non videtur verum; tum quia secundum eum et secundum veritatem aliqua animalia generata per propogationem, ubi concurrunt

L 1. om. E. 2. est EOb. 3. principium add. E. 4. essent E; sunt Ob. 5. et aliquando . . . / om. Ma. 6. est add. EMa. 7. unum F. 8. et E. 9. om. ET. 10. in F. 11. ad producendum . . . / om. Ma. 12. et causa . . . / om. Ob. 13. aliquos EMa.

M 1. om. Ma. 2. sed Ma. 3. praecedens MaOb. 4. qua add. FT. 5. om. Ma. 6. dicitur ET.