Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 188

corpus caeleste et agens particulare, possunt produci per putrefactionem ubi agens producens particulare non concurrit; ergo ibi agit causa universalis sine particulari—et si dicatur quod tunc causa particularis superflueret, dico quod non, sed causa quare non superfluit dicetur in secundo libro—tum quia secundum istum doctorem alibi idem filius potuit habuisse diversos patres, ergo multo fortius diversas causas equivocas, ita quod sine una illarum posset produci.

N

Contra dicta in secundo articulo:

Quamvis conclusio sit concedenda et tres ultimae rationes sint probabiles, tamen prima ratio simpliciter non valet; quia prima ratio fundatur in ista propositione: "Quandocumque aliqua conveniunt et differunt, per aliud conveniunt et per aliud differunt, et per consequens utrumque illorum includit rationem communem in qua conveniunt et propriam per quam distinguuntur." Et ista propositio ostensa est simpliciter falsa, quia duo individua simplicia se ipsis sine omni distinctione conveniunt et differunt.

Praeterea sicut isti duo dii convenirent in necesse esse et different suis propriis rationibus, eodem modo quo hoc conceditur concedendum est quod Deus et creatura conveniunt in entitate et differunt suis propriis rationibus realiter. Et per consequens si ista ratio sit bona, Deus includeret duas rationes, et quaero sicut ipse quaerit: Aut utraque illarum est ratio formaliter necessario essendi, aut non; et procedo sicut ipse procedit.

Praeterea si oportet talia includere duo, aut necesse est quod illa sunt distincta realiter aut formaliter, aut tantum secundum rationem. Non primo modo: quia ipse dicit quod natura contracta per differentiam realem non distinguitur realiter a differentia contrahente; si secundo modo, hoc modo de facto reperitur in Deo quod sunt ibi aliqua distincta formaliter tantum. Et tunc quaero et arguo sicut ipse: Aut utraque illarum est ratio necessario essendi, aut non.

*Oxon. I, d. 2, q. 2, n. 19; VIII, 436b-437b.

N 1. et add. Ma. 2. prima ratio om. E. 3. alia quando F. 4. om. E. 5. esse