Petrus Thomae on the Stigmata of St. Francis
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 3 · September–November 1948
p. 289
ergo in potestate cujuscumque esset generare quando vult feminam vel masculum, vel pulchrum vel turpem filium, quod est falsum.
Secundum est, quod non potest totaliter super quietam et terminatam materiam . Licet enim possit super materiam inquietam et indeterminatam, cujusmodi materia seminis est vel humorum, non tamen super materiam terminatam et esse quietum habentem. Cujus ratio est, quia actus activorum sunt in patiente disposito, sed hujusmodi, puta terminata et quieta, non est passum dispositum respectu imaginationis ut facere possit de ipsa quod velit ; ergo etc. Minor patet. Ratio enim quare imaginatio potest super humores et semina est fluxibilitas et labilitas istorum; ergo cum materia quieta et terminata non habeat talem dispositionem sed oppositam, per consequens ipsa non erit passum dispositum respectu imaginationis.
Tertium est, quod imaginatio non potest aliquod corpus perforare. Hoc patet ex praecedenti ratione , nam si hoc posset imaginatio facere, ergo per consequens posset super materiam terminatam et quietam, quod falsum est ex praecedenti. Praeterea, si hoc posset imaginatio facere, hoc non esset nisi quia ista materia corporis esset in plena oboedientia respectu imaginationis. Sed hoc non potest esse, ut ostendam; ergo etc. Assumptum probo: quia si sic, ergo aliquis parvus per imaginationem suam posset se facere magnum, quod est contra auctoritatem Salvatoris , Luc. XII : Quis vestrum potest adducere ad mensuram suam cubitum unum? Similiter ergo, homo per imaginationem suam posset restaurare partes deperditas ut manum vel pedem perditum, quod falsum est.
Praeterea, imaginatio non habet perfectum dominium super humores nec super semina; ergo multo minus super partes alicujus corporis solidas. Antecedens apparet quia si sic, ergo quicumque per imaginationem suam posset inducere suos humores ad aequalitatem et ita sibi procurare sanitatem et sic semper posset esse sanus juvenis et immortalis , quae sunt absurda.
[II. CONCLUSIONES]
Quantum ad secundum articulum principalem dico quattuor conclusiones.
28. mg. 29. vellit ms. 30. ideo ms. 31. scientia ms. 32. ostendi ms. 33. corr. in mg. 34. immoralis (?) ms. 35. mg.
h. Luc. 12, 25.