Petrus Thomae on the Stigmata of St. Francis
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 3 · September–November 1948
p. 290
Prima est, quod beatus Franciscus non potuit habere Stigmata per naturam.
Hanc ostendo sic: Omnis passio naturalis est ab agente naturali et modo naturali, sed impressio sacrorum Stigmatum non potuit esse ab agente naturali nec modo naturali; ergo etc. Minor patet. Primo, quod non potuit esse ab agente naturali quoniam illud vel fuisset agens naturale extrinsecum extendendo nomen naturae ad omnem naturam sive rem creatam, vel intrinsecum. Sed constat quod non fuit aliquod agens extrinsecum, fuisset enim ibi aliquis gladius vel lancea seu aliquod aliud instrumentum, quod falsum est. Nec potest dici quod fuerit agens aliquod intrinsecum, quia illud vel esset imaginatio vel amor. Non imaginatio, cum ipsa non possit, ut dictum est, super materiam terminatam et duram; nec amor, cum huiusmodi amor non possit aliquas circa corpus alterationes facere nisi imagine mediante. Quod etiam ibi non fuerit passum sic passivo aptum natum apparet, quoniam quod partes alicuius totius ab invicem separentur, hoc est contra inclinationem naturalem totius et partium ejus, cum naturaliter una pars nec variatur alteri inclinetur.
Non potest etiam dici quod modus quo illa impressio est facta fuerit naturalis. Quod enim tam subito in tam diversis corporis partibus tam diversae et difformes figurae factae sunt, modo naturali non possibilis est.
Praeterea, constat quod in Christo fuit multo fortior et vehementior imaginatio propriorum Stigmatum quam fuerit in beato Francisco; ergo, si propter vehementiam imaginationis huiusmodi impressio sacrorum Stigmatum fuit facta naturaliter in beato Francisco, multo magis debuit fieri in Christo antequam in cruce poneretur; quod falsum [est]. Probo assumptum: constat enim quod in Christo omnes vires tam sensitivae quam intellectivae erant vivaciores quam fuerint in aliqua creatura. Constat etiam quod ipse mortem vehementissime imaginabatur. Unde dicitur a quibusdam quod sudor sanguinis erat in Ipso ex vehementia passionis imaginationis, et ideo Ipse dicebat: Pater, si possibile est, transfer calicem etc.
Praeterea, non minus intense et dolorose Virgo Maria imaginabatur plagas Christi quam beatus Franciscus, nec tamen in ipsa fuerunt huiusmodi impressa Stigmata; ergo nec in beato Francisco fuerunt impressa propter vehementiam imaginationis, sed miraculose. Prima propositio
36. corr. in mg.
38. passio (?) ms.
40. interl.
37. fuasset ms.
39. sic in ms. Videtur esse omissio.
41. corr. in mg.
i. Luc. 22, 42.