Petrus Thomae on the Stigmata of St. Francis
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 3 · September–November 1948
p. 291
patet, tum quia Virgo Maria cernebatur seu contemplatur principaliter , constat autem quod intensius potest imaginari praesens quam absens; tum quia de ea dictum fuit quod ejus animam doloris gladius pertransiret ; tum quia secundum omnes sanctos majus martyrium Virgo Maria sustinuit in morte Christi quam sustinuerit aliquis martyr. Corpus etiam tam Christi quam Virginis Matris multo tenerius ac delicatius, et per consequens ad recipiendum quascumque impressiones magis dispositum erat incomparabiliter quam corpus beati Francisci.
Praeterea, constat quod Paulus et alii Apostoli ferventissime imaginati fuerunt plagas Christi. Unde Paulus dicebat: mihi autem absit gloriari etc., et clarum est quod in nullo ipsorum fuerunt impressa.
Praeterea, posito quod ista impressa fuerint per naturam, quaero tunc: quomodo tanto tempore fuerint conservata? Constat enim quod caro viva naturaliter crescit; ergo, cum in eadem quantitate in qua in ipso impressa fuerint conservata multo tempore usque ad mortem fuerint, tamen ipse non continue et semper Christi passionem imaginatus fuerit. Relinquitur quod non naturaliter sed miraculose fieri habuit
Secunda [conclusio] est, quod congruum fuerit beatum Franciscum Christi Stigmatibus insigniri. Haec potest persuaderi:
Primo sic: miles aliquando aliquis per aliquam singularem strenuitatem meretur armis sui domini insigniri, sed in militia Christianae religionis beatus Franciscus fuit extrenuus miles, ergo etc.
Secundo sic: vexillarius deputatus ab aliquo domino debet ejus insignia portare, sed beatus Franciscus fuit a Christo specialiter deputatus; ergo etc.
Tertio sic: congruum est ut legatus Summi Pontificis authenticus reddatur per bullam eidem patentem, sed beatus Franciscus fuit Christi legatus: ergo etc.
Quarto sic: dux venerabilis alicujus exercitus debet habere insignia veneranda, sed beatus Franciscus fuit dux venerabilis exercitus Christianae militiae: ergo etc.
Quinto sic: congruit divinam bonitatem, perfectionem, et sanctitatem alicujus aliquo exteriori signo declarare seu pandere, sed Franciscus fuit Christi Passioni devotissimus; ergo etc.
42. mg.
44. ponatur ms.
46. secundum ms.
48. interl.
j. Luc. 2, 35.
43. corr. in mg.
45. quando ms.
47. singularitatem (?) ms.
49. insigna ms.
k. Gal. 6, 14.