Petrus Thomae on the Stigmata of St. Francis
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 3 · September–November 1948
p. 292
Sexto sic: congruit amato seipsum communicare amanti, sed Franciscus ferventissime dilexit Christum; ergo etc. Sed non se potuit sibi magis seu modo singulario communicare; ergo etc.
Haec omnes rationes habentur ex vita sua .
Tertia conclusio est, quod solus Franciscus habuit hujusmodi Stigmata. Haec patet, nam in talibus soli Romanae Ecclesiae est credendum; sed Romana Ecclesia nullum alium dicit Stigmata habuisse; ergo etc.
Praeterea, hanc probat communis fidelium opinio et miraculose assertio.
Quarta conclusio: Asserere beatum Franciscum non habuisse Stigmata est haereticum. Haec patet, quia asserere aliquid contra determinationem Ecclesiae est haereticum; ergo etc.
[III. OBJECTIONES]
Quantum ad tertium articulum arguitur primo, quod dictus Franciscus potuit habere Stigmata per naturam. Primo sic: Avicenna enim VIII De animalibus, capitulo ultimo de moribus animalium, dixit quod "gallina quando vincit gallum in pugna erigit quasi esset gallus, et aliquando nascitur ei cornu in crure quasi gallo : et hic percipi potest oboedientia naturalis materiae cogitationibus animae."
Praeterea, VI Naturalium , P. IV, c. , dicit sic: "nos autem dicimus ad summam quod ex [anima solet contingere in materia corporali permutatio complexionis quae acquiritur sine actione et] passione corporali ita quod calor accidit non ex calido et frigiditas non ex frigido. Cum enim imaginatur anima aliquam imaginationem et corroboratur in ea statim materia corporalis recipit formam habentem comparationem ad illam." Haec iste.
Praeterea, eodem capitulo dicit sic: "imaginatio enim est ex hoc quod apprehensio non est de passionibus quas habet corpus principaliter quamvis postea ex imaginatione accidat extendi aliquod membrum."
Praeterea, Augustinus ° XI De trini., c. 4, dicit sic: "Tantum habet
50. asserentem ms. 51. corr. in mg. 52. universaliter ms. 53. gallus ms. 54. ultimo (?) ms. 55. ut ms. 56. enim . . . ] omni imaginatione ms. 57. corrumpitur ms. 58. exercendi ms. 59. tamen ms.
1. S. Bonav., l. c., c. 13, 9-10, VIII, 544. m. De natura animalium, c. 7, f. 40v. o. PL 42, 989. n. De anima, f. 20v.