Notitia Intuitiva of Non Existents According to Peter Aureoli, O.F.M. (1322)
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 4 · December 1948–February 1949
p. 413
obiecti. Probatur primo per experientiam quam ponit (ms. potest!) Alhacen 1° Perspectivae capitulo quinto quod existenti in camera obstititur (?) aspicienti caelum per aliquod foramen diu, cum post deflexerit (ms. defluxerit) oculum ad obscurum apparebit sibi forma lucis et foraminis; et ibidem deducit hoc idem fortiter aspiciente solem (ms. sol'oe) vel aliud forte visibile.
Secundo probo idem per experientiam Augustini XI° De Trinitate capitulo 2°; ait enim, quod cum diu solem (solutione! ms.) aut alia luminaria viderimus et post oculos averterimus versantur ante oculos nostros colores lucidi varie sese commutantes minus minusque fulgentes; et subdit, quod illa forma erat ante cum videremus et illa erat visio.
Item aliud experimentum ponit Philosophus 3° Metheorum de quodam habente debiles oculos quod semper idolum videbat ambulare ante ipsum ex opposito respiciente; ex hoc erat quod aer propinquus erat sibi pro speculo. Hoc idem patet per experientiam Commentatoris de Somno et Vigilia, quae adducta est contra praecedentem opinionem.
Item si intuitiva non posset esse sine praesentia obiecti, tunc contradictoria simul essent vera de eodem; nam in eodem obiecti relatura (!) apparet alicui de longe aspicienti prominens, alteri de prope apparet plana et aequalis. Et colores colli columbae apparent uni existenti in uno situ rubei, alteri alterius rationis et coloris in alio situ existenti, et sic de similibus. Unde sequeretur quod quidquid videtur est. Ex quo principio habuit ortum opinio eorum qui negabant primum principium, patet 4° Metaphysicae.
Sed dicetur ad omnes istas experientias quod tales actus non sunt intuitiones sed delusiones et falsae notitiae et iudicia erronea.
Sed ego concedo quod sunt falsae visiones et iudicia erronea et ex hoc affirmo rationes et experientias: Tum quia verum et falsum non diversificant speciem notitiae, quoniam dicunt conformitatem et difformitatem ad obiectum, quae accidunt notitiae, immo etiam non diversificant identitatem numeralem, quia eadem aestimatio secundum Philosophum est primo vera et post falsa