Notitia Intuitiva of Non Existents According to Peter Aureoli, O.F.M. (1322)

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 4 · December 1948–February 1949

p. 414

nulla facta mutatione in ipsa sed in obiecto. Et confirmatur secundum Anselmum De Veritate (Trinitate ms.) capitulo secundo: Notitia habet duplicem veritatem sicut oratio: unam quidditativam, aliam accidentalem. Prima est, quae sequitur ens inquantum ens, secunda ex conformitate ad obiectum. Ista igitur evasio confirmat propositum, quia illa non potest esse differentia specifica notitiae intuitivae verae et falsae; sed habere actualem existentiam obiecti in ratione termini est tantum pertinens ad veram intuitivam, igitur etc.

Sed dices adhuc, quod in talibus actibus obiectum non terminat notitiam sed species. Unde species ibi videtur et sentitur in ratione obiecti, quae habet esse reale in organo potentiae.

Sed contra: quia tunc visus esset potentia reflexiva.

Praeterea, quae sic videntur et iudicantur non apparent in oculo sed extra in certa distantia.

Praeterea, Augustinus dicit quod illa forma erat visio.

Sed forte quod huiusmodi notitiae non sunt in sensibus exterioribus, sed in sensu communi vel imaginatione (imagine ms.) seu phantasia.

Sed ista responsio non est conveniens. Tum quia Augustinus, Commentator et Alhacen dicunt oppositum. Tum quia sensus interior nihil iudicat exterius sed interius abstractive. Tum quia habeo propositum quia cuiuscumque potentiae sit, hoc verum est, quod sunt notitiae, et intuitivae, in absentia obiecti.

Tunc ad rationes probantes oppositum.

Ad primam dico, quod aliquid videtur, quia praesentialitas rei. Et cum dicis: illa non est, concedo. Et ideo visio est falsa. Et cum dicis: Erit notitia sine obiecto. Dico, quod obiecti praesentia quaedam est in esse reali, quaedam in esse cognito et apparenti. Ista secunda requiritur, sed prima non requiritur, nisi ad veram visionem.

Ad illud de gustu dico per idem.

Ad illud de actu beatifico dico quod visio beatifica non potest