De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 170
Cum autem lex praecipiat omnes virtutes et prohibeat omnia vitia, ideo justitia, quae est secundum legem, continet omnes virtutes; et ipsam Commentator potius quam legalem quasi semper vocat "communem". Ex contextu autem nobis videtur "justitia communis" vocari non solum quia continet omnes virtutes; sed etiam quia, cum sit a lege, bonum commune per se respicit.
Relate autem ad naturam huius "justitiae communis" Commentator, sequens Magistrum, notat, quod in quantum est virtus est in genere qualitatis, in quantum est justitia est in genere relationis, et quia est a lege, ideo adiungi logice potest, ipsam esse in relatione ad homines constitutos in societate, cum constet Philosophum de lege positiva et civili loqui, scilicet de lege quae provenit ex auctoritate reipublicae.
Secundo modo habetur justitia, quae dicitur particularis, qua servatur aequitas seu aequalitas in relationibus hominis ad hominem.
Scribit enim Commentator:
Nos autem in isto loco non inquirimus iustitiam, que est equalis virtuti, sed iustitiam, que est pars virtutis: intendo eam, que est eius species... nunc dicamus quid est hec iustitia intendo particularem et que res est, cum dicatur secundum plures intentiones...
Haec autem justitia particularis, uti constat, dividitur in duas partes, quas saepe species Averroes vocat, quae-
26. Loc. cit.: "... Intendo quod praecipit virtutes omnes et prohibet omnia vitia, et hoc universaliter...".
27. Ibid., in cap. 2, (f. 33 c): "Et tamen ista iustitia est iustitia communis, et est simpliciter equalis virtuti universali..." - "Iam enim descripta fuit... iustitia communis per descriptionem virtutis...".
28. Ibid.: ... Ipsa (- justitia communis) quando accepta fuerit per modum quo est virtus, est in capitulo qualitatis, et dicitur absolute non ad aliquid; et quando accepta fuerit secundum quod iustitia est in capitulo relationis est ad aliquid: etenim iustitia quidem est in hominibus iustum agens in eis..." (f. 32 c); et inferius: "Iam enim descripta fuit in eo quod praecessit, iustitia communis per descriptionem virtutis... cum non sit iustitia communis, aliquid plus quam usus virtutis universalis in relatione ad alterum dicitur iustitia: et quando accipitur in relatione ad aliquid aliud, intendo quod quando accipitur virtus relative ad virtuosos, nominatur virtus; et similiter iniustitia universalis non est aliquid plus quam usus malitie universalis ad alterum" (f. 33 b).
29. Cfr. M. DEFOURNY, "L'idée de l'Etat d'après Aristote," Miscellanea Vermeersch, II (Roma 1935), 83-113.
30. Op. cit., f. 33 b.