De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 171
que justitiae sic dictae distributivae et commutativae correspondent:
Et huius iustitie sunt due species, quarum una est divisiva; intendo eam que dividit res communicatas, ut pecunias et honores et alia ex rebus communicatis: etenim in divisione istorum inter eos et equalis et non equalis: et secunda est factiva contractum sive negociationum. Et hae sunt duarum partium, quedam scilicet voluntarie ut venditio, mutuatio, accomodatio, fidei iussio, depositio, alia non voluntaria: intendo ex utraque parte ut furtum et adulterium, et incantatio et falsum testimonium et proditio; et quedam sunt vehementer iniuriosa, ut vulneratio et interfectio et invinculatio.
Itaque differentia inter justitiam universalem seu communem et particularem ponitur in hoc/quod illa comprehendit omnes virtutes in relatione ad alterum, particularis vero non comprehendit omnes virtutes, sed est universalis virtutis species seu modus particularis, quo quis utitur ad alterum, ut servetur aequalitas. Aequitas ergo, in sensu aequalitatis, est ratio cur justitia particularis ab universali distinguatur: ita ut omne v. g. injustum particulare seu inaequale sit etiam contra legem et ideo contra justitiam communem, sed non omne injustum illegale seu commune sit injustum inaequale.
Materia autem justitiae particularis, ut implicite deducitur ex textu in corpore relato, sunt bona, quae dicuntur uniuscuiusque sua, ut alius Aristotelis Commentator dicit, ita ut particularis justitia definiri possit vere ut virtus reddens proximo quod suum est, formaliter quia suum, scilicet ut aequalitatem servet. Expresse adnotat Averroes pro tali particulari justitia, quae servat aequalitatem in bonis, medium virtutis sumi in relatione ad alterum. Haec
31. Ibid., f. 33 c.
32. MAURI, "Expositio in 1. V. Ethicorum ad Nicomachum," De justitia, cura L.B. SCHUSTER S.J. Pont. Univ. Greg., Textus et Docum., Series phil. 14. (Romae 1938), cp. 2, art. 1, p. 10: "Justitia enim particularis versatur circa materiam particularem, hoc est circa honorem, pecuniam, vitam et membra corporis aliaque similia, quae possumus uno nomine comprehendere dicendo, quod versatur circa ea quae dicuntur suo uniuscuiusque, ideoque per justitiam particularem tribuimus unicuique quod suum est: vel versatur etiam circa voluptatem, quam habemus ex lucro. At justitia legalis versatur circa materiam universalem, hoc est circa materiam omnium virtutum." - Hunc textum, posterioris aetatis, transcripsimus, ut aliquo modo illustretur quae in corpore exposuimus circa illud obiectum, ut dicamus, materiale justitiae aristotelicae.
33. AVERROES, op. cit., f. 36 a-b: "... Ista (scilicet justitia particularis) est medium relatum alteri; virtutes autem sunt quarum media non sunt relata ad alterum... Sed iustus est ille qui dat aequale inter se et alterum, et inter alterum et alterum: iniustus autem est contrarius huic".