De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 172

tamen aequalitas servanda, vario modo determinanda est.

Fundamentum autem et ratio huius aequalitatis inter homines per justitiam particularem servandae in aristotelica mente nihil aliud esse putamus quam bonum civitatis conservandum, quatenus omne jus, ergo etiam jus ad aequalitatem, habeat originem in republica et est ipsius creatio; jura enim civium non sunt nisi reipublicae concessiones, quatenus bono ipsius consequendo vel conservando inserviant. Ita, exempli gratia, jus proprietatis, etiam justitia particulari defensum, conceditur quia per proprietatem privatam obtinetur a republica maior copia divitiarum, quatenus ad maiorem laborem et curam stimulatur, si res ut propriae possidentur quam si ut communes haberentur.

Meritum igitur Stagiritae, mediante Averroe ante a. 1245 a scholasticis cognitum, reponitur in ipsa particularis justitiae determinatione, secundum suum elementum essentiale, quod est aequalitas inter homine servanda, qua quis unicuique reddit quod suum est, formaliter quod suum est; et quidem in sensu specifico et juridico. Juvat adnotare hoc elementum non ut quid novi a Philosopho inventum fuisse, cum in schola italica, multo prius a Pythagora fundata, saltem confuse jam traditum fuisset.

Differentia autem a conceptione platonica est non solum in tali justitiae particularis determinatione, sed etiam in ipsa justitiae universalis acceptione: Aristoteles enim etiam talem justitiam semper respicit sub aspectu alteritatis, ergo sub aspectu sociali, quatenus omnis lex, actus virtutum jubens, dirigitur ad bonum societatis constitutae seu reipublicae; Plato vero, ut vidimus, concipit omnem justitiam ut virtutem cuiuscunque ordinis, sub aspectu sive juridico sive morali. Justitia ergo generalis, dum in Platone quam latissime patet ita ut nullo modo sit virtus specialis, e contra

34. Ibid., f. 35 d- sqq.

35. DEFOURNY, op. cit., 90: "Tout droit a sa source dans l'Etat et est une création de l'Etat".

36. Ibid., 97-98: "Sans doute l'Etat n'est soumis à aucune règle autre que celle de son intérêt. Il n'y a aucun droit antérieur ou supérieur au sien... Les droits, qu'il laisse aux individus ne sont que des concessions de sa bienvillance... Ce sont celles que lui commande son intérêt permanent".

37. Ibid., 92 sqq.

38. Cfr. DEL VECCHIO, op. cit., p. 44 sqq.