De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 173
in Aristotele est aliquomodo generalis et aliquomodo etiam specialis: quod occasionem dedit, ut confusio aliqua in ipsis Philosophi asseclis, non excluso S. Thoma, in determinatione justitiae generalis inveniretur. Ipse tamen Aristoteles, sub Platonis influxu, praedictum alteritatis characterem tali justitiae aliquando denegare videtur.
Relate autem ad justitiae particularis divisiones varia adnotanda sunt: in primis quod revera non sint species in sensu stricto, ut observat Buridanus, sed potius modi; ipse etiam Commentator Averroes indifferenter illas vel species vel modos nominat. Deinde notandum quod justitia distributiva et commutativa non videntur logice ex unico principio defluere et inter se intime connecti, uti constat ex ipsis Stagiritae commentatoribus, qui revera disputant num Philosophus justitiam bipartiri vel tripartiri intenderit; et ita ex hoc jam patet praedictas divisiones non esse de essentia justitiae particularis.
Alias observationes movent auctores contra justitiam poenalem aristotelicam, quae potius quam justitiae distributivae, commutativae adscribi debet. In justitia commutativa elementum potius objectivum quam subjectivum accentuatur, et justitia distributiva non apparet completa in eius exemplificatione, quae omnia non omnibus placent.
Post praedicta licet concludere Aristotelem, propriae
39. Cfr. Ibid., 32: "Nondimeno, pur trattando della giustizia in questo senso generico, l'uno e l'altro filosofo (scilicet Aristoteles et S. Thomas) accennano anche a quel carattere dell'alterità... che appartiene alla giustizia propriamente particolare. Ciò rende le loro dottrine meno perspicue a dà luogo a una certa difficoltà, pur se non vogliamo parlare senz'altro d'incongruenza, come fa rispetto ad Aristotele, il KIRCHMANN, (Erlatterungen zur Nikomachischen Ethik des Aristoteles, (Leipzig 1876), n. 155, p. 90; cfr. n. 154, p. 87), che insiste, del resto, nel considerare il testo di Aristotele in questa parte (L. V) come un semplice abbozzo o come non genuino...". - Et inferius: "Un'altra difficoltà può scorgersi in ciò, che la giustizia legale è, secondo S. Tommaso, in un certo senso 'virtus specialis' ...". - Et etiam de Aristotele scribit, Ibid. 72 et nota 23: "... In quel luogo dei Magna Moralia... persino il carattere dell'alterità sembra rinnegato".
40. Quaestiones super decem libros Ethicorum Aristotelis ad Nicomachum, (Parisiis 1513), 1. V, q. VII, p. 96 b: "Justitia distributiva et commutativa non sunt diversae species justitiae, sed sunt diversi modi eiusdem virtutis; Aristoteles autem aliquando solet modos tales vocare species, utendo nomine speciei large."
41. Cfr. loc. cit.
42. Cfr. DEL VECCHIO, op. cit., 67 et nota 16, ubi varii auctores citantur.
43. Cfr. ibid., 59 sqq.
44. Cfr. ibid., 65 sqq.