De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 174
de societate doctrinae cohaerentem, de justitia loqui potius in sensu juridico, ipsamque dividere in particularem et universalem seu communem, inter se distinctas propter diversa elementa constitutiva, ut refert ipse Averroes. Haec sola divisio fere ab omnibus implicite vel explicite laudatur et accipitur. Alia vero justitiae aristotelicae elementa et explicationes et subdivisiones quin consensus omnium acceperint, objurgationes saepe duras meruerunt, ita ut nonnullis visum fuerit non esse necessarium illa secundaria aristotelica elementa accipienda ad ipsa problemata justitiae solvenda; qua de causa in aliis divisionibus ipsi Aristotelem secuti non sunt.
3. Cicero, Romanorum orator et jurisconsultor, more suo a philosophis graecis saepe dependens, suam doctrinam de justitia sparsim in suis operibus nobis tradidit. Ciceronem ex latinis auctoribus ideo examinabimus, quia nemo est qui dubitet de ipsius auctoritate in rerum omnium definitionibus; ita ut saepe saepius directe vel indirecte nostri quoque Auctores, praesertim Alexander et Ioannes de Rupella, justitiae ciceronianas descriptiones et divisiones resumant. Porro Ciceronis doctrina hac in re ad sequentia puncta, nisi fallimur, reduci potest:
a) In primis admittit aliquem characterem universalem justitiae, eo quod ipsam dominam et reginam omnium virtutum vocat.
b) Proprie ipsam concipit in sensu aristotelico, scilicet ut virtutem ad alterum. Sed clarius quam philosophus graecus, ostendit, qualemcunque justitiam finalitatem socialem habere, seu esse pro bono communi societatis. Hoc enim voluit in ipsa justitiae definitione exprimere, quatenus dicit: "Justitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique tribuens dignitatem."
c) Haec finalitas socialis probatur ex ipsius origine, qua-
45. Cicero expresse citatur ab ALEXANDRO in Commentario, ubi de justitia loquitur; similiter a IOANNE DE RUPELLA in suo Tractatus de virtutibus.
46. CICERO, De officiis, III, 6: "Haec enim una virtus (h. e., justitia) omnium est domina et regina virtutum".
47. De inventione rhetorica, III, 53.