De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 175
tenus justitia procreata est a societate. Et in hoc etiam cum conceptione aristotelica civitatis concordat. Haec tamen finalitas socialis non impedit quominus justitia respiciat etiam finalitatem particularem et individualem, scilicet bonum particulare, ut constat ex ipsa definitione, ubi jus uniuscuiusque et jus societatis, scilicet communis utilitas servanda, commemorantur. Hoc enim duplex justitiae officium et bonum expresse commemorat et distinguit, cum scribit:
... Quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem conjunctionis humanae munifice et aeque tuens justitiae dicitur.
Ergo: aristotelica justitia legalis seu communis et particularis in ipsa definitione a Cicerone conjunctive commemorantur.
d) Justitiae autem particularis essentiale elementum, ut in Aristotele, est aequitas servanda cum jus unicuique tribuatur: "justitia enim, ut expresse dicit, est aequitas", seu aequalitas.
e) Aequalitas vero servanda est secundum dignitatem personae cui tribuitur; scribit enim: "... justitia est aequitas, jus unicuique tribuens, pro dignitate cuiusque", quatenus ipsum jus reddendum non est verum jus, nisi aequatur dignitati personae: ideo in ipsa definitione justitiae ponitur ut supra retulimus "suam cuique tribuens dignitatem", quasi diceret, ut revera aliis locis dicit, suum cuique tribuens jus.
Haec dignitas seu conditio personae cui redditur, ut patet, potest exprimi vel in forma superioritatis vel paritatis vel inferioritatis, ut etiam posteriores expresse distinxerunt. Et hoc modo Tullius comprehendit sive illam sic dictam justitiam distributivam aristotelicam, sive commutativam, quae supponit paritatem personarum, sive
48. De natura deorum, III, 15: "Nam justitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad Deos? Hominum enim societas et communitas... justitiam procreavit".
49. Cfr. DEFOURNY, op. cit.
50. De finibus bonorum et malorum, V, 23.
51. Rhet. ad Herennium, III, 2.
52. Ibid.
53. Cfr. inter scholasticos RICHARDUM RUFUM, de quo infra.