De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 176

poenalem, quae aliquo modo supponit inferioritatem personae cui tribuitur.

Consequenter omnis justitia cum retribuit aliis aliquod jus vere distributiva vel tributiva dicenda est sub hoc respectu: sicut omnis justitia est directe vel indirecte socialis. Haec forsan est ratio cur Cicero non desumpsit ex Aristotele illam bipartitionem justitiae particularis, et hoc modo forsan vitavit incongruentias inhaerentes, ut vidimus, et si dependeat ab Aristotele in asserendo bonum commune necnon alteritatem et aequalitatem in justitia.

Particularitas ergo Ciceronis, qui tamen ut Romanorum juris consultus, melius quam graecos quaestiones practicas juris et justitiae pertractare potuit et debuit, sistit in negligendis aequalitatis geometricae et arithmeticae subdivisionibus, et in aequalitatem secundum dignitatem personae omnia jura tribuentem introducendo. Et haec forsan est ratio cur Auctores ante S. Thomam, pedisseque in his omnibus Aristotelem sequentem, de illis aequalitatibus geometricae et arithmeticae in quaestione de justitia non disseruerint, quamvis tales denominationes cognoverint, ut S. Bonaventura.

4. Siphilosophos paganos relinquimus et auctores christianos perscrutare velimus, clare videbimus in ipsa S a c r a S c r i p t u r a justitiam accipi sive ut divinitatis attributum; sive ut virtutem moralem hominum et non solum in sensu generalissimo, omnes virtutes et perfectiones complectente, scil. aliquo modo ut in sensu platonico, sed etiam, ut nonnulli affirmant, in sensu speciali et particulari. Tamen, ut nos putamus, justitia in Sacris Scripturis, etiam ubi distinguitur ab aliis virtutibus, semper aliquo modo ut virtus gubernatrix virtutum moralium adducitur, ita ut frustra quaeris illam justitiam juridicam in stricto sensu, et hoc fortasse quia in divina doctrina Corporis Mystici a supernaturali hominum fraternitate et amore praescindi non potest. Et revera hoc suum influxum etiam

54. Psalmus 144, 17: "Justus Dominus in omnibus viis suis": cfr. Del VECCHIO, op. cit., 5, nota 1.

55. Genesis, 6, 9: "Noe vir justus atque perfectus fuit..." Apocal. 2, 11: "Qui justus est justificetur adhuc...".

56. Cfr. J. BAUCHER, "Justice (Vertu de)," Dict. Theol. Cath., VIII, 2015-2017.