De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 177

in SS. Patribus exercuit.

5. Lactantius, e.g., asserit primum ac potissimum justitiae munus esse benefacere et praecipue alere pauperes. Quod forsan directe influit in ipsum Augustinum, quando justitiam asserit esse in subveniendo miseris, ut infra videbimus.

6. S. Ambrosius, nostris Auctoribus bene notus, dependet in suo libro "De officiis ministrorum," ab illo "De officiis" Ciceronis. Philosophum latinum tamen non ita pedisseque sequitur, ut doctrinam christiano-evangelicam seponeret. Immo vero saepe saepius doctrinam Ciceronis expresse impugnat.

Relate ad justitiam haec in Ambrosio colligere potuimus: a Cicerone accipiens virtutum cardinalium elementaria principia, concipit ipsam justitiam ut virtutem,

... Quae suum cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat.

In ista definitione, ut patet, elementa alteritatis inveniuntur, cum boni communis mentione, ut Cicero fecit; sed jam notatur aliqua tendentia ad finem justitiae unice in utilitatem aliorum ponendum.

Justitia praedicatur ut virtus socialis, ita ut nullus possit esse justus sibi tantum, sed etiam aliis et sub hoc respectu loquitur etiam Ambrosius de "justitia communi". Ergo ista denominatio "justitiae communis" jam ante Averroem invenitur.

57. Divinarum Instit., VI, 12: "Proprium igitur justorum est alere pauperes, ac redimere captivos... Ibi ergo justitia est, ubi ad benefaciendum necessitatis vinculum nullum est... In quo autem magis justitiae ratio consistit, quam in eo ut quod praestamus nostris per affectum, praestemus alienis per humanitatem, quae multo certior justiorque?".

58. Ambrosius unus erat ex Patribus qui saepissime citabatur a scholasticis et etiam a Decreto Gratiani. Cfr., e.g., quot citetur in Summa fr. Alex.: DOUCET, Prol., p. LXXX-IIa, n. 19. Relate autem ad dependentiam Ambrosii a Cicerone, cfr. A. CAVASIN, in Introduzione ad opus S. Ambrogio, Dei doveri degli Ecclesiastici (Corona Patrum Salesiana, Serie latina, vol. V) Torino (1938), pp. XXXVII-XLIV.

59. Cfr. CICERO, De offic., 1, 5.

60. AMBROS. De offic. min., 1, 24.

61. Comm. in Epist. ad Roman. (PL 17, 160): "Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Is. V, 21). Hoc in Isaia propheta scriptum est, quod hic quasi proprium ponit: ut justitia communis habeatur, non ut sibi quis justus sit, caeteris autem injustus".