De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 178

Ista tamen socialitas justitiae non est pure in sensu ciceroniano: Ambrosius enim loquitur de societate in sensu christiano, scilicet in sensu unitatis Corporis Christi Mystici. Per consequens qui vult servare justitiam ab Ambrosio praedicatam in relatione ad alios non solum adimplere debet justam legem civilem, sed etiam legem divinam, prout utraque jubent aut vetant aliquid.

Et haec est ratio cur Ambrosius expresse reprobat officia justitiae quae ponit Cicero et alia officia enumerat:

... Magna itaque justitiae splendor quae aliis potius nata quam sibi; communitatem et societatem nostram adjuvat, excelsitatem tenet; ut suo judicio omnia subjecta habeat, opem aliis ferat, pecuniam conferat, officia non abnuat, pericula suscipiat aliena...

Ergo, quamvis ex contextu ibi loquatur de justitia cardinali, de ipsa non loquitur in sensu juridico, ut Cicero, sed potius in sensu morali omne debitum ad proximum complectens, et haec forsan est ratio cur etiam subsequentes auctores quando loquuntur de virtute cardinali justitiae enumerant officia, quae potius ad caritatem et misericordiam pertineant. Et sic etiam intelligitur cur ibidem Ambrosius ipsum jus proprietatis privatae negare videatur, cum econtra tantum asserat ipsum per justitiam in sensu ciceroniano defendi non posse.

Rebus sic expositis in ipso Ambrosio, elementa ciceroniana et evangelica commiscente, clarius desideraremus scire quomodo revera secundum illum justitia, cardinalis virtus, ab aliis virtutibus v. g. a caritate distinguatur et quomodo ordo juridicus distinguatur ab ordine morali.

7. S. A u g u s t i n u s de justitia loquitur in primis ut divinitatis attributo, immo ut ipsa essentia divina. Insuper

62. Loc. cit.: "Nemini malum pro malo reddentes. Hoc est quod Dominus dicit: "Nisi abundaverit justitia vestra plusquam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei (Matth., V, 20). Mandatum enim in Lege erat Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum (Lev. XIX, 18). Haec, quantum videtur, justitia est, sed ut abundet justitia christianorum, docetur non reddere malum pro malo, ut perfecti sint et per hoc merces illis reddatur in judicio Dei".

63. De officiis, 1, 7.

64. De offic. min., 1, 36 (PL 16, 62). Cfr. etiam circa munera justitiae in Cicerone et Ambrosio: S. GIET, "La doctrine de l'Appropriation des biens chez quelques-uns des Pères," Recherches de Science Religieuse, 35 (1948) 64.

65. Cfr. GIET, loc. cit.