De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 179

ipsam ut exemplarem et regulatricem omnium aliarum relationum describit.

Ipsa doctrina de lege aeterna ordinem universalem servari jubente perturbarique vetante, ut effectus divinae justitiae praedicatur, ita ut justus sit qui adimplet divinam voluntatem in primis per legem aeternam expressam ac deinde per omnes alias leges ab illa derivatas. Consequenter justus est qui ordinem servat, qualemcumque ordinem. Ergo pro Augustino justitia est virtus ordinis et sub hac luce intelligit traditionalem definitionem: "Justitia est virtus sua cuique tribuens". Secundum autem quod ordo est "parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio", aliquam dependentiae relationem complectens, ideo justitiae tribuit talem relationem servare in omnibus actionibus:

Hic itaque in unoquoque justitia est, ut obedienti Deus homini, animus corpori, ratio autem vitiis, etiam repugnantibus imperet, vel subigendo vel resistendo...

Expresse igitur Augustinus, quin neget justitiam hominis ad hominem, non vult illam ad solas relationes inter homines restringere.

Et quatenus est virtus totius ordinis moralis ideo est virtus omnium legum; ergo non solum legum positivarum, sed etiam legis naturalis. Quatenus autem omnis ordo est a lege aeterna, scilicet a Deo, et quatenus virtutem jam ipse definivit ut ordinem amoris, sequitur quod qui amat Deum, ordine ab ipso statutum servat, et ideo dicitur:

... Justitia (est) amor soli amato serviens, ex propterea recte dominans.

66. Epist. 120, c. IV (PL 33, 461).

67. Nam in De libero arbitrio, I, 6 (PL 32, 1229) dicitur - lex aeterna "ea qua justum est ut omnia sint ordinatissima". Cfr. A. SCHUBERT, "Augustinus Lex-aeterna-Lehre nach Inhalt und Quellen." Beiträge zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters, 24 B. 2 Heft. (Münster i.W.; 1924).

68. Idem. AUG., loc. cit. expresse asserit in temporali lege "nihil esse justum atque legitimum, quod non ex aeterna lege homines sibi derivarint".

69. De civitate Dei, XIX, 13, (PL 41, 640).

70. Ibid., XIX, 27, (PL 41, 653).

71. Ibid., XIX, 4 (PL 41, 620).

72. AUGUST., De diversis quaestionibus LXXXIII, 31 (PL 40, 20 sq).

73. AUGUST., De moribus Ecclesiae Catholicae, I, 15 (PL 32, 1322).