De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 180
Hic autem amor soli amato serviens potissime manifestatur in Dei immagine, quae pro sua conditione naturaliter minus ad amorem alliceret, scilicet in pauperibus; et ideo alio loco illam descriptionem justitiae dedit, quae a scholasticis postea cognoscitur et interpretatur: "Justitia (est) in subveniendo miseris".
Haec est justitia in sensu morali, quae tamen ab ipso Augustino distinguitur ab illa justitia, quae est renovatio hominis per baptismum, cum virtutum infusione, vi cuius homo ex impio fit pius et ex injusto justus.
Patet ergo Augustinum aliquo modo concordare tam cum Platone, quatenus concipit justitiam ut virtutem universalem ordinis et perfectionis, quam cum Lactantio, et implicite etiam cum Ambrosio, adscribendo justitiae officia amoris et beneficientiae, cum expresse asserat justitiam esse "in subveniendo miseris".
Meritum autem Augustini videtur restringi ad eius doctrinam de lege aeterna, quam praedicat ut justitiae divinae effectum.
Defectus, si ita loqui permittitur, videtur poni, sicut in Platone, in neglecta distinctione inter ordinem juridicum et moralem et inter caritatem et justitiam.
Notandum in fine est per Augustinum platonicam justitiae conceptionem in posteros introductam fuisse.
8. A l c u i n u s saepe etiam a nostris AA. citatus, post Augustinum, nihil novi dixit de justitia: ipse enim simul collegit elementa platonico-augustiniana et ciceroniana.
9. I u l i a n u s P o m e r i u s in libro "De vita contemplativa", qui erronee a nostris AA., sicut ab aliis scho-
74. Libr. XIV De Trinitate, c. 9, n. 12, (PL 42, 1046).
75. Ibid., c. 12 (PL 42, 1048).
76. Pro citationibus in Summa fr. Alex., cfr. DOUCET, Prol., p. LXXXII, n. 7.
77. De anima et ratione, III (PL 101, 640): "Justitia qua Deus colitur et amatur et recte vivitur inter consocias animas".
78. Dialogus de rhetorica et virtutibus (PL 101, 944): "Justitia est habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem. In hac divinitatis cultus et humanitatis jura et aequitas totius vitae conservatur".